monumenta.ch > Cicero > 36 > 4 > 37
Cicero, Philosophia, Lucullus, 36 <<< >>> 38
Cicero, Lucullus, 37
1 Princeps Thales unus e septem, cui sex reliquos concessisse primas ferunt, ex aqua dixit constare omnia.2 at hoc Anaximandro populari et sodali suo non persuasit; is enin infinitatem naturae dixit esse e qua omnia gignerentur.3 post eius auditor Anaximenes infinitum aera, sed ea quae ex eo orerentur definita; gigni autem terram aquam ignem, tum ex iis omnia.4 Anaxagoras materiam infinitam, sed ex ea particulas similes inter se minutas, eas primum confusas postea in ordinem 5 adductas mente divina.5 Xenophanes paulo etiam antiquior unum esse omnia, neque id esse mutabile, et id esse deum neque natum umquam et sempiternum, conglobata figura.6 Parmenides ignem qui moveat, terram quae ab eo formetur.7 Leucippus plenum et inane.8 Democritus huic in hoc similis, uberior in ceteris.9 Empedocles haec pervolgata et nota quattuor.10 Heraclitus ignem.11 Melissus hoc quod esset infinitum et inmutabile et fuisse semper et fore. Plato ex materia in se omnia recipiente mundum factum esse censet a deo sempiternum. Pythagorei e numeris et mathematicorum initials proficisci volunt omnia.12 Ex is eliget vester sapiens unum aliquem credo quem sequatur, ceteri tot viri et tanti repudiati ab eo condemnatique discedent.13 quamcumque vero sententiam probaverit eam sic animo conprensam habebit ut ea quae sensibus, nec magis adprobabit nunc lucere quam, quoniam Stoicus est, hunc mundum esse sapientem, habere mentem quae et se et ipsum fabricata sit et omnia moderetur moveat regat; erit ei persuasum etiam solemn lunam stellas omnes terram mare deos esse, quod quaedam animalis intellegentia per omnia ea permanet et transeat; fore tamen aliquando ut omnis hic mundus ardore deflagret.
Cicero HOME
bnf17812.12