monumenta.ch > Cicero > 36
Cicero, Philosophia, Lucullus, 35 <<< >>> 37
Cicero, Lucullus, 36
1 Illud ferre non possum: tu cum me incognito adsentiri vetes idque turpissimum esse dicas et plenissimum temeritatis, tantum tibi adroges ut exponas disciplinam sapientiae, naturam rerum omnium evolvas, mores fingas, fines bonorum malorumque constituas, officia describas, quam vitam ingrediar definias, idemque etiarn disputandi et intellegeadi iudicium dicas te et artificium traditurum - perficies ut ego ista innumerabilia conplectens nusquam labar nihil opiner? quae tandem ea est disciplina ad quam me deducas si ab hac abstraxeris? vereor ne subadroganter facias si dixeris tuam; atqui ita dicas necesse est.2 Neque vero tu solus, sed ad suam quisque rapiet.3 age restitero Peripateticis, qui sibi cum oratoribus cognationem esse, qui claros viros a se instructos dicant rem publicam saepe rexisse, sustinuero Epicureos, tot meos familiares, tam bonos tam inter se amantes viros: Diodoto quid faciam Stoico, quem a puero audivi, qui mecum vivit tot annos, qui habitat apud me, quem et admiror et diligo, qui ista Antiochea contemnit.4 'Nostra' inquies 'sola vera sunt'.5 Certe sola, si vera; plura enim vera discrepantia esse non possunt.6 utrum igitur nos inpudentes, qui labi nolumus, an illi adrogantes qui sibi persuaserint scire se solos omnia? 'Non me quidem' inquit 'sed sapientem dico scire'.7 Optime: nempe ista scire quae sunt in tua disciplina.8 hoc primum quale est, a non sapiente explicari sapientiam? Sed discedamus a nobismet ipsis, de sapiente loquamur, de quo ut saepe iam dixi omnis haec quaestio est.9 In tres igitur partes et a plerisque et a vobismet ipsis distributa sapientia est.10 Primum ergo si planet quae de natura rerum sint quaesita videamus - vel, ut illud ante: estne quisquam tanto inflatus errore ut sibi se ilia scire persuaserit? non quaero rationes eas quae ex coniectura pendent, quae disputationibus huc et illuc trahuntur, nullam adhibent persuadendi necessitatem; geometrae provideant, qui se profitentur non persuadere sed cogere, et qui omnia vobis quae describunt probant.11 non quaero ex his illa initia mathematicorum, quibus non concessis digitum progredi non possunt, punctum esse quod magnitudinem nullam habeat, extremitatem et quasi libramentum in quo nulla omnino crassitudo sit, liniamentum longitudinem sine ulla latitudine ** carentem.12 haec cum vera esse concessero, si adigam ius iurandum sapientem, nec prius quam Archimedes eo inspectante rationes omnes descripserit eas quibus efficitur multis partibus solem maiorem esse quam terrain, iuraturum putas? si fecerit, solem ipsum, quem deum censet esse, contempserit.13 Quod si geometricis rationibus non est crediturus, quae vim adferunt in docendo vos ipsi ut dicitis, ne ille longe aberit ut argumentis credat philosophorum - aut si est crediturus, quorum potissimum? omnia enim physicorum licet explicare, sed longum est; quaero tamen quem sequatur. finge aliquem nunc fieri sapientem, nondum esse; quam potissimum sententiam [melius] eliget et disciplinam? etsi quamcumque eliget insipiens eliget; sed sit ingenio divino: quem unum e physicis potissimum probabit? nec plus uno poterit.14 Non persequor quaestiones infinitas; tantum de principiis rerum e quibus omnia constant videamus quem probet; est enim inter magnos homines summa dissensio.
Cicero HOME
bnf17812.11
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik