monumenta.ch > Cicero > 34
Cicero, Philosophia, Lucullus, 33 <<<     >>> 35

Cicero, Lucullus, 34

1 hac de re in utramque partem 5et dicta sunt et scripta multa †vide superiore†, sed brevi res potest tota confici.2 ego enim etsi maximam actionem puto repugnare visis obsistere opinionibus adsensus lubricos sustinere, credoque Clitomacho ita scribenti, Herculi quendam laborem exanclatum a Carneade, quod ut feram et inmanem beluam sic ex animis nostris adsensionem id est opinationem et temeritatem extraxisset, tamen, ut ea pars defensionis relinquatur, quid impediet actionem eius qui probabilia sequitur nulla re inpediente? 'Hoc' inquit 'ipsum inpediet, quod statuet ne id quidem quod probet posse percipi'.3 lam istuc te quoque impediet in navigando et in conserendo, in uxore ducenda in liberis procreandis, plurumisque in rebus, in quibus nihil sequere praeter probabile.4 Et tamen illud usitatum et saepe repudiatum refers, non ut Antipater, sed ut ais pressius; nam Antipatrum reprensum quod diceret consentaneum esse ei qui adfirmaret nihil posse conprendi id ipsum saltem dicere posse conprendi.5 quod ipsi Antiocho pingue videbatur et sibi ipsum contrarium; non enim potest convenienter dici nihil conprendi posse, si quicquam conprendi posse dicatur.6 illo modo potius putat urguendum fuisse Carneadem, cum sapientis nullum decretum esse possit nisi conprehensum perceptum cognitum, ut hoc ipsum decretum qui sapientis esse diceret, nihil posse percipi, fateretur esse perceptum.7 proinde quasi sapiens nullum aliud decretum habeat et sine decretis vitam agere possit.8 sed ut illa habet probabilia non percepta, sic hoc ipsum nihil posse percipi.9 nam si in hoc haberet cognitionis notam, eadem uteretur in ceteris; quam quoniam non habet, utitur probabilibus.10 itaque non metuit ne confundere omnia videatur et incerta reddere.11 non enim quem ad modum si quaesitum ex eo sit stellarum numerus par an impar sit, item si de officio multisque aliis de rebus, in quibus versatus exercitatusque sit, nescire se dicat.12 in incertis enim nihil est probabile; in quibus autem est, in iis non deerit sapienti nec quid faciat nec quid respondeat.13 Ne illam quidem praetermisisti Luculle reprehensionem Antiochi (nec mirum, in primis enim est nobilis), qua solebat dicere Antiochus Philonem maxime perturbatum. cum enim sumeretur unum esse quaedam falsa visa, alterum nihil ea differre a veris, non adtendere superius illud ea re esse conoessum quod videretur esse quaedam in visis differentia, eam tolli altero quo neget visa a falsis vera differre - nihil tam repugnare.14 id ita esset, si nos verum omnino tolleremus.15 non facimus; nam tam vera quam falsa cernimus.16 sed probandi species est, percipiendi signum nullum habemus.
Cicero HOME

bnf17812.11