monumenta.ch > Cicero > 6 > 15 > 2 > 19 > 2 > 1 > 21 > 31
Cicero, Philosophia, Lucullus, 30 <<< >>> 32
Cicero, Lucullus, 31
1 Sed ut omnes istos aculeos et toturn tortuosum genus disputandi relinquamus ostendamusque qui simus, iam explicata tota Carneadis sententia Antiochea ista conruent universa.2 nec vero quicquam ita dicam ut quisquam id fingi suspicetur; a Clitomacho sumam, qui usque ad senectutem cum Carneade fuit, homo et acutus ut Poenus et valde studiosus ac diligens; et quattuor eius libri sunt de sustinendis adsensionibus, haec autem quae iam dicam [quae] sunt sumpta de primo.3 Duo placet esseCarneadi genera visorum; in uno hanc divisionem, alia visa esse quae percipi possint alia quae non possint, in altero autem, alia visa esse probabilia alia non probabilia. itaque quae contra sensus contraque perspicuitatem dicantur ea pertinere ad superiorem divisionem, contra posteriorem nihil dici oportere.4 quare ita placere, tale visum nullum esse ut perceptio consequeretur, ut autem probatio multa.5 Etenim contra naturam esset, si probabile nihil esset; sequitur omnis vitae ea quam tu Luculle commemorabas eversio. itaque et sensibus probanda multa sunt, teneatur modo illud, non inesse in is quicquam tale quale non etiam falsum nihil ab eo differens esse possit - sic quidquid accident specie probabile, si nihil se offeret quod sit probabilitati illi contrarium, utetur eo sapiens, ac sic omnis ratio vitae gubernabitur.6 Etenim is quoque qui a vobis sapiens inducitur multa sequitur probabilia non conprehensa neque percepta neque adsensa sed similia veri quae nisi probet omnis vita tollatur.7 quid enim conscendens navem sapiens num conprehensum animo habet atque perceptum se ex sententia navigaturum? qui potest? sed si iam ex hoc loco proficiscatur Puteolos stadia triginta probo navigio bono gubernatore hac tranquillitate, probabile videatur se illuc venturum esse salvum.8 Huius modi igitur visis consilia capiet et agendi et non agendi faciliorque erit ut albam esse nivem probet quam erat Anaxagoras, qui id non modo ita esse negabat, sed sibi, quia sciret aquam nigram esse under illa concreta esset, albam ipsam esse ne videri quidem, et quaecumque res eum sic attinget ut sit visum illud probabile neque ulla re impeditum, movebitur.9 non enim est e saxo sculptus aut e robore dolatus, habet corpus habet animum, movetur mente movetur sensibus, ut ei vera multa videantur neque tamen habere insignem illam et propriam percipiendi notam.10 eoque sapientem non adsentiri, quia possit eiusdem modi existere falsum aliquod cuius modihocverum.11 Neque nos contra sensus aliter dicimus ac Stoici, qui multa falsa esse dicunt longeque aliter se habere ac sensibus videantur.
Cicero HOME
bnf17812.10