monumenta.ch > Cicero > 7 > 29
Cicero, Philosophia, Lucullus, 28 <<< >>> 30
Cicero, Lucullus, 29
1 quid ergo istius vitii num nostra culpa est? rerum natura nullam nobis dedit cognitionem finium, ut ulla in re statuere possimus quatenus, nec hoc in acervo tritici solum, unde nomen est, sed nulla omnino in re minutatim interrogati, dives pauper clarus obscurus sit, multa pauca magna parva longa brevia lata angusta, quanto aut addito aut dempto certum respondeamus non habemus.2 'At vitiosi sunt soritae.' Frangite igitur eos si potestis, ne molesti sint;erunt enim nisi cavetis.3 'Cautum est' inquit; 'placet enim Chrysippo, cum gradatim interrogetur verbi causa tria pauca sint anne multa, aliquanto prius quam ad multa perveniat quiescere' (id est quod ab his dicitur ἡσυχάζειν ).4 'Per me vel stertas licet' inquit Carneades 'non modo quiescas.5 Sed quid proficit? sequitur enim qui te ex somno excitet et eodem modo interroget: 'quo in numero conticuisti, si ad eum numerum unum addidero, multane erunt?' progrediere rursus quoad videbitur.6 quid plura; hoc enim fateris, neque ultimum te paucorum neque primum multorum respondere posse.7 cuius generis error ita manat, ut non videam 30 quo non possit accedere.8 'Nihil me laedit' inquit; 'ego enim ut agitator callidus priusquam ad finem veniam equos sustinebo, eoque magis si locus is quo ferentur equi praeceps erit.9 sic me' inquit 'ante sustineo nec diutius captiose interroganti respondeo'.10 Si habes quod liqueat neque respondes, superbe; si non habes, ne tu quidem percipis. si quia obscura, concedo; sed negas te usque ad obscura progredi; in inlustribus igitur rebus insistis.11 si id tantum modo ut taceas, nihil adsequeris; quid enim ad ilium qui te captare vult, utrum tacentem inretiat te an loquentem? sin autem usque ad novem verbi gratia sine dubitatione respondes pauca esse, in decumo insistis, etiam a certis et inlustrioribus cohibes adsensum; hoc idem me in obscuris facere non sinis.12 nihil igitur te contra soritas ars ista adiuvat, quae nec augendi nec minuendi quid aut primum sit aut postremum docet.13 Quid quod eadem illa ars quasi Penelopae telam retexens tollit ad extremum superiora: utrum ea vestra an nostra culpa est? nempe fundamentum dialecticae est, quidquid enuntietur (id autem appellant ἀξίωμα, quod est quasi ecfatum) aut verum esse aut falsum.14 quid igitur haec vera an falsa sunt: 'si te mentiri dicis idque verum dicis, mentiris * verum dicis'? haec scilicet inexplicabilia esse dicitis; quod est odiosius quam illa quae nos non conprehensa et non percepta dicimus - sed hoc omitto, illud quaero:
Cicero HOME
bnf17812.9
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik