monumenta.ch > Cicero > 28
Cicero, Philosophia, Lucullus, 27 <<< >>> 29
Cicero, Lucullus, 28
1 Quid loquar de insanis: qualis tandem fuit adfinis tuus Catule Tuditanus, quisquam sanislsimus tam certa putat quae videt quam is putabat quae videbantur? quid ille qui 'video video te; vive Ulixes dum licet' nonne etiam bis exclamavit se videre, cum omnino non videret; quid apud Euripidem Hercules, cum ut Eurysthei filios ita suos configebat sagittis, cum uxorem interemebat, cum conabatur etiam patrem, non perinde movebatur falsis ut veris moveretur; quid ipse Alcmeo tuus, qui negat cor sibi cum oculis consentire, nonne ibidem incitato furore 'unde haec flamma oritur' et illa deinceps 'incede incede, adsunt me expetunt'; quid cum virginis fidem implorat: 'fer mi auxilium, pestem abige a me, flammiferam
hanc vim, quae me excruciat,
caeruleae incinctae angui incedunt, circumstant cum
ardentibus taedis',
num dubitas quin sibi haec videre videatur? itemque cetera 'intendit crinitus Apollo
arcum auratum, luna innixus,
Diana facem iacit a laeva':
qui magis haec crederet si essent quam credebat quia videbantur; apparet enim iam cor cum oculis consentire.2 Omnia autem haec proferuntur ut illud efficiatur, quo certius nihil potest esse, inter visa vera et falsa ad animi adsensum nihil interesse.3 vos autem nihil agitis, cum illa falsa vel furiosorum vel somniantium recordatione ipsorum refellitis.4 non enim id quaeritur, qualis recordatio fieri soleat eorum qui experrecti sunt aut eorum qui furere destiterint, sed quails visio fuerit aut furentium aut somniantium tum cum movebantur. Sed abeo a sensibus; quid est quod ratione percipi possit? dialecticam inventam esse dicitis veri et falsi quasi disceptatricem et iudicem.5 cuius veri et falsi, et in qua re? in geometriane quid sit verum aut falsum dialecticus iudicabit an in litteris an in musicis? at ea non novit.6 in philosophia igitur: sol quantus sit quid ad ilium? quod sit summum bonum quid habet ut queat iudicare? quid igitur iudicabit? quae coniunctio quae diiunctio vera sit, quid ambigue dictum sit, quid sequatur quamque rem quid repugnet: si haec et horum similia iudicat, de se ipsa iudicat; plus autem pollicebatur.7 nam haec quidem iudicare ad ceteras res, quae sunt in philosophia multae atque magnae, non est satis.8 Sed quoniam tantum in ea arte ponitis, videte ne contra vos tota nata sit; quae primo progressa festive tradit elementa loquendi et ambiguorum intellegentiam concludendique rationem, tum paucis additis venit ad soritas, lubricum sane et periculosum locum, quod tu modo dicebas esse vitiosum interrogandi genus.
Cicero HOME
bnf17812.9