monumenta.ch > Cicero > 27
Cicero, Philosophia, Lucullus, 26 <<<     >>> 28

Cicero, Lucullus, 27

1 Sed adhibes artem advocatam etiam sensibus: 'pictor videt quae nos non videmus' et 'simul inflavit tibicen a perito carmen adnoscitur'.2 Quid hoc nonne videtur contra te valere, si sine magnis artificiis, ad quae pauci accedupt, nostri quidem generis admodum, nec videre nec audire possimus? Iam illa praeclara, quanto artificio esset sensus nostros mentemque et totam constructionem hominis fabricata natura - cur non extimescam opinandi temeritatem? etiamne hoc adfirmare potes Luculle, esse aliquam vim, cum prudentia et consilio scilicet, quae finxerit vel ut tuo verbo utar quae fabricata sit hominem? qualis ista fabrica est, ubi adhibita, quando cur quo modo? tractantur ista ingeniose, disputantur etiam eleganter; denique videantur sane, ne adfirmentur modo. Sed de physicis mox, et quidem ob eam causam, ne tu, qui id me facturum paulo ante dixeris, videare menititus. Sed ut ad ea quae clariora sunt veniam, res iam universas profundam, de quibus volumina inpleta sunt non a nostris solum sed etiam a Chrysippo (de quo queri solent Stoici, dum studiose omnia conquisierit contra sensus et perspicuitatem contraque omnem consuetudinem contraque rationed, ipsum sibi respondentem inferiorem fuisse, itaque ab eo armatum esse Carneadem); ea sunt eius modi, quae a te diligentissime tractata sunt.3 Dormientium et vinulentorum et furiosorum visa inbecilliora ess,e dicebas quam vigilantium siccorum sanorum.4 quo modo? quia cum experrectus esset Ennius non diceret se vidisse Homerum sed visum esse, Alcmeo autem 'sed mihi neutiquam cor consentit'; similia de vinulentis.5 quasi quisquam neget et qui experrectus sit eum non somniare, et cuius furor consederit putare non fuisse ea vera quae essent sibi visa in furore.6 sed non id agitur; tum cum videbantur quo modo viderentur, id quaeritur.7 nisi vero Ennium non putamus ita totum illud audivisse 'o pietas animi', si modo id somniavit, ut si vigilans audiret.8 experrectus enim potuit illa visa putare, ut erant, et somnia; dormienti vero aeque ac vigilanti probabantur.9 quid Iliona somno illo 'mater te appello' nonne ita credit filium locutum ut experrecta etiam crederet? unde enim illa 'age asta, mane audi; iteradum eadem istaec mihi': num videtur minorem habere visis quam vigilantis fidem?
Cicero HOME

bnf17812.9