monumenta.ch > Cicero > 42 > 17 > 41 > 40 > 43 > 25
Cicero, Philosophia, Lucullus, 24 <<< >>> 26
Cicero, Lucullus, 25
1 Quid ergo est quod percipi possit, si ne sensus quidem vera nuntiant? quos tu Luculle communi loco defendis. quod ne id facere posses, idcirco heri non necessario loco contra sensus tam multa dixeram; tu autem te negas infracto remo neque columbae collo commoveri.2 primum cur? nam et in remo sentio non esse id quod videatur, et in columba pluris videri colores nec esse plus uno.3 deinde nihilne praeterea diximus? 'Maneant illa omnia; †lacerat ista causa; veracis suos esse sensus dicit Epicurus'.4 Igitur semper auctorem habes, et eum qui magno suo periculo causam agat; eo enim rem demittit Epicurus, si unus sensus semel in vita mentitus sit, nulli umquam esse credendum.5 hoc est verum esse, confidere suis testibus et †inportata insistere; itaque Timagoras Epicureus negat sibi umquam cum oculum torsisset duas ex lucerna flammulas esse visas; opinionis enim esse mendacium non oculorum: quasi quaeratur quid sit, non quid videatur. Sic hic quidem, maiorum similis; tu vero, qui visa sensibus alia vera dicas esse alia falsa, qui ea distinguis? Et desine quaeso communibus locis; domi nobis ista nascuntur.6 'Si' inquis 'deus te interroget sanis modo et integris sensibus num amplius quid desideras, quid respondeas?' Utinam quidem roget: audies quam nobiscum male †agerent.7 ut enim vera videamus, quam longe videmus? ego Catuli Cumanum ex hoc loco cerno; regionem video Pompeiani, ipsum Pompeianum non cerno, neque quicquam interiectum est quod obstet, sed intendi acies longius non potest. o praeclarum prospectum: Puteolos videmus; at familiarem nostrum P. Avianium fortasse in porticu Neptuni ambulantem non videmus.8 'At ille nescio qui, qui in scholis nominari solet, mille et octingenta stadia quod abesset videbat'.9 Quaedam volucres longius; responderem igitur audacter isti vestro deo me plane his oculis non esse contentum. dicit me acrius videre quam illos pisces fortasse, qui neque videntur a nobis (et nunc quidem sub oculis sunt) neque ipsi nos suspicere possunt; ergo ut illis aqua sic nobis aer crassus offunditur.10 'At amplius non desideramus.' Quid talpam num desiderare lumen putas? Neque tam quererer cum deo quod parum longe quam quod falsum viderem. videsne navem illam: stare nobis videtur; at iis qui in nave sunt moveri haec villa.11 quaere rationem cur ita videatur; quam ut maxime inveneris, quod haut scio an non possis, non tu verum testem habere, sed eum non sine causa falsum testimonium dicere ostenderis.
Cicero HOME
bnf17812.8
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik