monumenta.ch > Cicero > 18
Cicero, Philosophia, Lucullus, 17 <<<     >>> 19

Cicero, Lucullus, 18

1 cui non adsentior potius †quare fallar† potest id quod dilucide docetur a politioribus physicis, singularum rerum singulas proprietates esse. fac enim antiquos illos Servilios, qui gemini fuerunt, tam similes quam dicuntur, num censes etiam eosdem fuisse? 'non cognoscebantur foris': at domi; 'non ab alienis': at a suis.2 an non videmus hoc usu venire, ut quos numquam putassemus a nobis internosci posse eos consuetudine 20 adhibita tam facile internosceremus ut ne minimum quidem similes viderentur.3 Hic pugnes licet, non repugnabo, quin etiam concedam ilium ipsum sapientem, de quo omnis hic sermo est, cum ei res similes occurrant quas non habeat dinotatas, retenturum adsensun nec umquam ulli viso adsensurum nisi quod tale fuerit quale falsum esse non possit. sed et ad ceteras res habet quandam artem qua vera a falsis possit distinguere, et ad similitudines istas usus adhibendus est: ut mater geminos.4 internoscit consuetudine oculorum, sic tu internosces si adsueveris.5 videsne ut in proverbio sit ovorum inter se similitudo: tamen hoc accepimus, Deli fuisse complures salvis rebus illis, qui gallinas alere permultas quaestus causa solerent; ii cum ovum inspexerant quae id gallina peperisset dicere solebant. Neque id est contra vos; nam vobis satis esset ova illa non internoscere; nihilo enim magis adsentirer hoc illud esse quam si inter illa omnino nihil interesset. habeo enim regulam, ut talia visa vera iudicem qualia falsa esse non possint; ab hac mihi non licet transversum ut aiunt digitum discedere, ne confundam omnia; veri enim et falsi non modo cognitio sed etiam natura tolletur, si nihil erit quod intersit.6 Ut etiam illud absurdum sit quod interdum soletis dicere, cum visa in animos inprimantur, non vos id dicere, inter ipsas inpressiones nihil interesse, sed inter species et quasdam formas eorum.7 quasi vero non specie visa iudicentur; quae fidem nullam habebunt sublata veri et falsi nota.8 Illud vero perabsurdum quod dicitis, probabilia vos sequi si nulla re inpediamini.9 primum qui potestis non inpediri, cum a veris falsa non distent? deinde quod iudicium est veri, cum sit commune falsi? Ex his illa necessario nata est ἐποχὴ id est adsensionis retentio, in qua melius sibi constitit Arcesilas, si vera stunt quae de Carneade non nulli existimant.10 si enim percipi nihil potest, quod utrique visum est, tollendus adsensus est; quid enim est tam futtile quam quicquam adprobare non cognitum? Carneadem autem etiam heri audiebamus solitum esse eo delabi interdum ut diceret opinaturum id est peccaturum esse sapientem.11 mihi porro non tam certum est esse aliquid quod conprendi possit, de quo iam nimium etiam diu disputo, quam sapientem nihil opinari id est numquam adsentiri rei vel falsae vel incognitae.12 Restat illud quod dicunt veri inveniundi causa contra omnia dici oportere et pro omnibus. volo igitur videre quid invenerint. 'Non solemus' inquit 'ostendere'.13 Quae sunt tandem ista mysteria, aut cur celatis quasi turpe aliquid sententiam vestram? 'Ut qui audient' inquit 'ratione potius quam auctoritate ducantur'. Quid si utrumque, num peius est? Unum tamen illud non celant, nihil esse quod percipi possit.14 an in eo auctoritas nihil obest? mihi quidem videtur vel plurimum.15 quis enim ista tam aperte perspicueque et perversa et falsa secutus esset, nisi tanta in Arcesila, multo etiam maior in Carneade et copia rerum et dicendi vis fuisset?
Cicero HOME

bnf17812.7