monumenta.ch > Cicero > 6 > 15 > 2 > 19 > 2 > 1 > 21 > 31 > 14
Cicero, Philosophia, Lucullus, 13 <<< >>> 15
Cicero, Lucullus, 14
1 Hanc ego subtilitatem philosophia quidem dignissimam iudico sed ab eorum causa qui ita disserunt remotissimam.2 definitiones enim et partitiones et horum luminibus utens oratio, tum similitudines dissimilitudinesque et earum tenuis et acuta distinctio fidentium est hominum illa vera et firma et certa esse quae tutentur, non eorum qui clament nihilo magis vera illa esse quam falsa.3 quid enim agant, si cum aliquid definierint roget eos quispiam num illa definitio possit in aliam rem transferri quamlubet: si posse dixerint, quid [enim] dicere habeant cur ila vera definitio sit; si negaverint, fatendum sit, quoniam †vel illa vera† definitio transferri non possit in falsum, quod ea definitione explicetur id percipi posse; quod minime illi volunt. Eadem dici poterunt in omnibus partibus.4 si enim dicent ea de quibus disserent se dilucide perspicere nec ulla communione visorum inpediri, conprendere ea se fatebuntur; sin autem negabunt vera visa a falsis posse distingui, qui poterunt longius progredi: occurretur enim, sicut occursum est.5 Nam concludi argumentum non potest nisi is quae ad concludendum sumpta erunt ita probatis ut falsa eiusdem modi nulla possint esse. ergo si rebus conprensis et perceptis nisa et progressa ratio hoc efficiet, nihil posse conprendi, quid potest reperiri quod ipsum sibi repugnet magis? cumque ipsa natura accuratae orationis hoc profiteatur, se aliquid patefacturam quod non appareat, et quo id facilius adsequatur adhibituram et sensus et ea quae perspicua sint, qualis est istorum oratio qui omnia non tarn esse quam videri volunt? Maxime autem convincuntur cum haec duo pro congruentibus sumunt tam vehementer repugnantia, primum esse quaedam falsa visa (quod cum volunt, declarant quaedam esse vera), deinde ibidem, inter falsa visa et vera nihil interesse.6 at primum sumpseras tamquam interesset: ita priore posterius, posteriore superius convincitur.7 Sed progrediamur longius et ita agamus ut nihil nobis adsentati esse videamur, quaeque ab iis dicuntum sic persequamur ut nihil in praeteritis relinquamus.8 Primum igitur perspicuitas illa quam diximus satis magnam habet vim, ut ipsa per sese ea quae sint nobis ita ut sint indicet.9 sed tamen ut maneamus in perspicuis firmius et constantius, maiore quadam opus est vel arte vel diligentia, ne ab is quae clara sint ipsa per sese quasi praestrigiis quibusdam et captionibus depellamur.10 nam qui voluit subvenire erroribus Epicurus iis qui videntur conturbare veri cognitionem dixitque sapientis esse opinionem a perspicuitate seiungere nihil profecit; ipsius enim opinionis errorem nullo modo sustulit.
Cicero HOME
bnf17812.6