monumenta.ch > Cicero > 11
Cicero, Philosophia, Lucullus, 10 <<< >>> 12
Cicero, Lucullus, 11
1 Quae ista regula est veri et falsi, si notionem veri et falsi propterea quod ea non possunt internosci nullam habemus? nam si habemus, interesse oportet ut inter rectum et pravum sic inter verum et falsum.2 si nihil interest, nulla regula est, nec potest is cui est visio veri falsique communis ullum habere iudicium aut ullam omnino veritatis notam.3 Nam cum dicunt hoc se unum tollere, ut quicquam possit ita verum videri ut non eodem modo falsum etiam possit [ita] videri, cetera autem concedere, faciunt pueriliter.4 quo enim omnia iudicantur sublato reliqua se negant tollere; ut si quis quem oculis privaverit dicat ea quae cerni possent se ei non ademisse.5 ut enim illa oculis modo agnoscuntur sic reliqua visis, sed propria veri non communi veri et falsi nota. quam ob rem sivetu probabilem visionem sive [in]probabilem et quae non inpediatur, ut Carneades volebat, sive aliud quid proferes quod sequare, ad visum illud de quo agimus tibi erit revertendum.6 in eo autem si erit communitas cum falso, nullum erit iudicium, quia proprium in communi signo notari non potest. sin autem commune nihil erit, habeo quod volo; id enim quaero quod ita mihi videatur verum ut non possit item falsum videri. Simili in errore versantur cum convicio veritatis coacti perspicua a perceptis volunt distinguere et conantur ostendere esse aliquid perspicui, verum illud quidem et inpressum in animo atque mente, neque tamen id percipi ac conprendi posse.7 quo enim modo perspicue dixeris album esse aliquid, cum possit accidere ut id quod nigrum sit album esse videatur, aut quo modo ista aut perspicua dicemus aut inpressa subtiliter, cum sit incertum vere inaniterne moveatur: ita neque color neque corpus nec veritas nec argumentum nec sensus neque perspicuum ullum relinquitur.8 Ex hoc illud is usu venire solet, ut quicquid dixerint a quibusdam interrogentur 'ergo istuc quidem percipis?'.9 sed qui ita interrogant ab iis inridentur.10 non enim urguent ut coarguant neminem ulla de re posse contendere nec adseverare sine aliqua eius rei quam sibi quisque placere dicit certa et propria nota.11 Quod est igitur istuc vestrum probabile? nam si quod cuique occurrit et primo quasi aspectu probabile videtur id confirmatur, quid eo levius; sin ex circumspectione aliqua et accurata consideratione quod visum sit id se dicent sequi, tamen exitum non habebunt, primum quia is visis inter quae nihil interest aequaliter omnibus abrogatur fides; deinde, cum dicant posse accidere sapienti ut cum omnia fecerit diligentissimeque circumspexerit existat aliquid quod et veri simile videatur et absit longissime a vero, ne si magnam partem quidem, ut solent dicere, ad verum ipsum aut quam proxime accedant confidere sibi poterunt.12 ut enim confidant, notum iis esse debebit insigne veri; quo obscuro et oppresso quod tandem verum sibi videbuntur attingere? quid autem tam absurde dici potest quam cum ita locuntur: 'est hoc quidem illius rei signum aut argumentum, et ea re id sequor, sed fieri potest ut id quod significatur aut falsum sit aut nihil sit omnino'.13 Sed de perception hactenus; si quis enim ea quae dicta sunt labefactare volet, facile etiam absentibus nobis veritas se ipsa defendet.
Cicero HOME
bnf17812.5