monumenta.ch > Cicero > 27 > 10
Cicero, Philosophia, Lucullus, 9 <<< >>> 11
Cicero, Lucullus, 10
1 Sequitur disputatio copiosa illa quidem sed paulo abstrusior - habet enim aliquantum a physicis, ut verear ne maiorem largiar ei qui contra dicturus est libertatem et licentiam; nam quid eum facturum putem de abditis rebus et obscuris, qui lucem eripere conetur? - sed disputari poterat subtiliter quanto quasi artificio natura fabricata esset primum animal omne deinde hominem maxime, quae vis esset in sensibus, quem ad modum prima visa nos pellerent, deinde adpetitio ab his pulsa sequeretur, tum ut sensus ad res percipiendas intenderemus.2 Mens enim ipsa, quae sensuum fons est atque etiam ipsa sensus est, naturalem vim habet, quam intendit ad ea quibus movetur.3 itaque alia visa sic arripit ut iis statim utatur, alia quasi recondit, e quibus memoria oritur; cetera autem similitudinibus construit, ex quibus efficiuntur notitiae rerum, quas Graeci tum ἐννοίας tum προλήμψεις vocant; eo cum accessit ratio argumentique conclusio rerumque innumerabilium multitudo, tum et perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio perfecta is gradibus ad sapientiam pervenit.4 ad rerum igitur scientiam vitaeque constantiam aptissima cum sit mens hominis amplectitur maxime cognitionem et istam κατάλημψιν , quam ut dixi verbum e verbo exprimentes conprensionem dicemus, cum ipsam per se amat (nihil enim est ei veritatis luce dulcius) tum etiam propter usum.5 quocirca et sensibus utitur et artes efficit quasi sensus alteros et usque eo philosophiam ipsam corroborat ut virtutem efficiat, ex qua re una vita omnis apta sit. Ergo i qui negant quicquam posse oonprendi haec ipsa eripiunt vel instrumenta vel ornamenta vitae, vel potius etiam totam vitam evertunt funditus ipsumque animal orbant animo.6 ut difficile sit de temeritate eorum perinde ut causa postulat dicere.7 Nec vero satis constituere possum quod sit eorum consilium aut quid velint.8 interdum enim cum adhibemus ad eos orationem eius modi, si ea quae disputentur vera sint turn omnia fore incerta, respondent: 'quid ergo istud ad nos? num nostra culpa est? naturam accusa, quae in profundo veritatem ut ait Democritus penitus abstruserit'. alii autem elegantius, qui etiam queruntur quod eos insimulemus omnia incerta dicere, quantumque intersit inter incertum et id quod percipi non possit docere conantur eaque distinguere.9 Cum his igitur agamus, qui haec distingunt, illos, qui omnia sic incerta dicunt ut stellarum numerus par an impar sit, quasi desperatos aliquos relinquamus.10 Volunt enim (et hoc quidem vel maxime vos animadvertebam moveri) probabile aliquid esse et quasi veri simile, eaque se uti regula et in agenda vita et in quaerendo ac disserendo.
Cicero HOME
bnf17812.5