monumenta.ch > Cicero > 1 > 2 > 17
Cicero, Philosophia, De fato, 16 <<< >>> 18
Cicero, De fato, 17
1 Ac mihi quidem videtur, cum duae sententiae fuissent veterum philosophorum, una eorum, qui censerent omnia ita fato fieri, ut id fatum vim necessitatis adferret, in qua sententia Democritus, Heraclitus, Empedocles, Aristoteles fuit, altera eorum, quibus viderentur sine ullo fato esse animorum motus voluntarii, Chrysippus tamquam arbiter honorarius medium ferire voluisse, sed adplicat se ad eos potius, qui necessitate motus animorum liberatos volunt; dum autem verbis utitur suis, delabitur in eas difficultates, ut necessitatem fati confirmet invitus.2 Atque hoc, si placet, quale sit videamus in adsensionibus, quas prima oratione tractavi.3 Eas enim veteres illi, quibus omnia fato fieri videbantur, vi effici et necessitate dicebant.4 Qui autem ab iis dissentiebant, fato adsensiones liberabant negabantque fato adsensionibus adhibito necessitatem ab his posse removeri, iique ita disserebant: Si omnia fato fiunt, omnia fiunt causa antecedente, et, si adpetitus, illa etiam, quae adpetitum sequuntur, ergo etiam adsensiones; at, si causa adpetitus non est sita in nobis, ne ipse quidem adpetitus est in nostra potestate; quod si ita est, ne illa quidem, quae adpetitu efficiuntur, sunt sita in nobis; non sunt igitur neque adsensiones neque actiones in nostra potestate.5 Ex quo efficitur, ut nec laudationes iustae sint nec vituperationes nec honores nec supplicia.6 Quod cum vitiosum sit, probabiliter concludi putant non omnia fato fieri, quaecumque fiant.
Cicero HOME
bnf17812.52