monumenta.ch > Cicero > 15
Cicero, Philosophia, De fato, 14 <<<     >>> 16

Cicero, De fato, 15

1 Quocirca, si Stoicis, qui omnia fato fieri dicunt, consentaneum est huius modi oracla ceteraque, quae a divinatione ducuntur, conprobare, iis autem, qui, quae futura sunt, ea vera esse ex aeternitate dicunt, non idem dicendum est, vide, ne non eadem sit illorum causa et Stoicorum; hi enim urguentur angustius, illorum ratio soluta ac libera est.2 Quodsi concedatur nihil posse evenire nisi causa antecedente, quid proficiatur, si ea causa non ex aeternis causis apta dicatur? Causa autem ea est, quae id efficit, cuius est causa, ut vulnus mortis, cruditas morbi, ignis ardoris.3 Itaque non sic causa intellegi debet, ut, quod cuique antecedat, id ei causa sit, sed quod cuique efficienter antecedat, nec, quod in campum descenderim, id fuisse causae, cur pila luderem, nec Hecubam causam interitus fuisse Troianis, quod Alexandrum genuerit, nec Tyndareum Agamemnoni, quod Clytaemnestram.4 Hoc enim modo viator quoque bene vestitus causa grassatori fuisse dicetur, cur ab eo spoliaretur.5 Ex hoc genere illud est Ennii: Utinam ne in nemore Pelio securibus
Caesae accidissent abiegnae ad terram trabes!
Licuit vel altius: Utinam ne in Pelio nata ulla umquam esset arbor! etiam supra: Utinam ne esset mons ullus Pelius! similiterque superiora repetentem regredi infinite licet.6 Neve inde navis inchoandi exordium
Coepisset.
7 Quorsum haec praeterita? Quia sequitur illud: Nam numquam era errans mea domo ecferret pedem,
Medea, animo aegra, amore saevo saucia,
†non ut eae res causam adferrent amoris.
Cicero HOME

bnf17812.52