monumenta.ch > Cicero > 16 > 15 > 1 > 12 > 2 > 17 > 13 > 3 > 9 > 5 > 14
Cicero, Philosophia, De fato, 13 <<< >>> 15
Cicero, De fato, 14
1 Carneades genus hoc totum non probabat et nimis inconsiderate concludi hanc rationem putabat.2 Itaque premebat alio modo nec ullam adhibebat calumniam; cuius erat haec conclusio: Si omnia antecedentibus causis fiunt, omnia naturali conligatione conserte contexteque fiunt; quod si ita est, omnia necessitas efficit; id si verum est, nihil est in nostra potestate; est autem aliquid in nostra potestate; at, si omnia fato fiunt, omnia causis antecedentibus fiunt; non igitur fato fiunt, quaecumque fiunt.3 Hoc artius adstringi ratio non potest.4 Nam si quis velit idem referre atque ita dicere: Si omne futurum ex aeternitate verum est, ut ita certe eveniat, quem ad modum sit futurum, omnia necesse est conligatione naturali conserte contexteque fieri, nihil dicat.5 Multum enim differt, utrum causa naturalis ex aeternitate futura vera efficiat, an etiam sine aeternitate naturali, futura quae sint, ea vera esse possint intellegi.6 Itaque dicebat Carneades ne Apollinem quidem futura posse dicere nisi ea, quorum causas natura ita contineret, ut ea fieri necesse esset.7 Quid enim spectans deus ipse diceret Marcellum eum, qui ter consul fuit, in mari esse periturum? Erat hoc quidem verum ex aeternitate, sed causas id efficientis non habebat.8 Ita ne praeterita quidem ea, quorum nulla signa tamquam vestigia extarent, Apollini nota esse censebat; quo minus futura! causis enim efficientibus quamque rem cognitis posse denique sciri, quid futurum esset.9 Ergo nec de Oedipode potuisse Apollinem praedicere nullis in rerum natura causis praepositis, cur ab eo patrem interfici necesse esset, nec quicquam eius modi.
Cicero HOME
bnf17812.52