monumenta.ch > Cicero > 15 > 12 > 2 > 17 > 13
Cicero, Philosophia, De fato, 12 <<<     >>> 14

Cicero, De fato, 13

1 Recte genus hoc interrogationis ignavum atque iners nominatum est, quod eadem ratione omnis e vita tolletur actio.2 Licet etiam inmutare, ut fati nomen ne adiungas et eandem tamen teneas sententiam, hoc modo: Si ex aeternitate verum hoc fuit: "Ex isto morbo convalesces", sive adhibueris medicum sive non adhibueris, convalesces; itemque, si ex aeternitate falsum hoc fuit: "Ex isto morbo convalesces", sive adhibueris medicum sive non adhibueris, non convalesces; deinde cetera.3 Haec ratio a Chrysippo reprehenditur.4 Quaedam enim sunt, inquit, in rebus simplicia, quaedam copulata; simplex est: Morietur illo die Socrates; huic, sive quid fecerit sive non fecerit, finitus est moriendi dies.5 At si ita fatum erit: Nascetur Oedipus Laio, non poterit dici: sive fuerit Laius cum muliere sive non fuerit; copulata enim res est et confatalis; sic enim appellat, quia ita fatum sit et concubiturum cum uxore Laium et ex ea Oedipum procreaturum, ut, si esset dictum: Luctabitur Olympiis Milo et referret aliquis: Ergo, sive habuerit adversarium sive non habuerit, luctabitur, erraret; est enim copulatum luctabitur, quia sine adversario nulla luctatio est.6 Omnes igitur istius generis captiones eodem modo refelluntur.7 Sive tu adhibueris medicum sive non adhibueris, convalesces captiosum; tam enim est fatale medicum adhibere quam convalescere.8 Haec, ut dixi, confatalia ille appellat.
Cicero HOME

bnf17812.51

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik