monumenta.ch > Cicero > 8
Cicero, Philosophia, De fato, 7 <<<     >>> 9

Cicero, De fato, 8

1 Hoc loco Chrysippus aestuans falli sperat Chaldaeos ceterosque divinos, neque eos usuros esse coniunctionibus, ut ita sua percepta pronuntient: Si quis natus est oriente Canicula, is in mari non morietur, sed potius ita dicant: Non et natus est quis oriente Canicula, et is in mari morietur.2 O licentiam iocularem! ne ipse incidat in Diodorum, docet Chaldaeos, quo pacto eos exponere percepta oporteat.3 Quaero enim, si Chaldaei ita loquantur, ut negationes infinitarum coniunctionum potius quam infinita conexa ponant, cur idem medici, cur geometrae, cur reliqui facere non possint.4 Medicus in primis, quod erit ei perspectum in arte, non ita proponet: Si cui venae sic moventur, is habet febrim, sed potius illo modo: Non et venae sic cui moventur, et is febrim non habet.5 Itemque geometres non ita dicet: In sphaera maximi orbes medii inter se dividuntur, sed potius illo modo: Non et sunt in sphaera maximi orbes, et ii non medii inter se dividuntur.6 Quid est, quod non possit isto modo ex conexo transferri ad coniunctionum negationem? Et quidem aliis modis easdem res efferre possumus.7 Modo dixi: In sphaera maximi orbes medii inter se dividuntur; possum dicere: Si in sphaera maximi orbes erunt, possum dicere: Quia in sphaera maximi orbes erunt.8 Multa genera sunt enuntiandi nec ullum distortius quam hoc, quo Chrysippus sperat Chaldaeos contentos Stoicorum causa fore.
Cicero HOME

bnf17812.50