monumenta.ch > Cicero > 11 > 6
Cicero, Philosophia, De fato, 5 <<< >>> 7
Cicero, De fato, 6
1 Etenim si est divinatio, qualibusnam a perceptis artis proficiscitur? (percepta appello, quae dicuntur Graece θεωρήματα ).2 Non enim credo nullo percepto aut ceteros artifices versari in suo munere, aut eos, qui divinatione utantur, futura praedicere.3 Sint igitur astrologorum percepta huius modi: Si quis verbi causa oriente Canicula natus est, is in mari non morietur.4 Vigila, Chrysippe, ne tuam causam, in qua tibi cum Diodoro, valente dialectico, magna luctatio est, deseras.5 Si enim est verum, quod ita conectitur: Si quis oriente Canicula natus est, in mari non morietur, illud quoque verum est: Si Fabius oriente Canicula natus est, Fabius in mari non morietur.6 Pugnant igitur haec inter se, Fabium oriente Canicula natum esse, et Fabium in mari moriturum; et quoniam certum in Fabio ponitur, natum esse eum Canicula oriente, haec quoque pugnant, et esse Fabium, et in mari esse moriturum.7 Ergo haec quoque coniunctio est ex repugnantibus: Et est Fabius, et in mari Fabius morietur, quod, ut propositum est, ne fieri quidem potest.8 Ergo illud: Morietur in mari Fabius ex eo genere est, quod fieri non potest.9 Omne ergo, quod falsum dicitur in futuro, id fieri non potest.
Cicero HOME
bnf17812.50