monumenta.ch > Cicero > 16 > 15 > 1 > 12 > 2 > 17 > 13 > 3 > 9 > 5
Cicero, Philosophia, De fato, 4 <<<     >>> 6

Cicero, De fato, 5

1 Haec disserens, qua de re agatur, et in quo causa consistat, non videt.2 Non enim, si alii ad alia propensiores sunt propter causas naturalis et antecedentis, idcirco etiam nostrarum voluntatum atque adpetitionum sunt causae naturales et antecedentes.3 Nam nihil esset in nostra potestate, si ita se res haberet.4 Nunc vero fatemur, acuti hebetesne, valentes inbecilline simus, non esse id in nobis.5 Qui autem ex eo cogi putat, ne ut sedeamus quidem aut ambulemus voluntatis esse, is non videt, quae quamque rem res consequatur.6 Ut enim et ingeniosi et tardi ita nascantur antecedentibus causis itemque valentes et inbecilli, non sequitur tamen, ut etiam sedere eos et ambulare et rem agere aliquam principalibus causis definitum et constitutum sit.7 Stilponem, Megaricum philosophum, acutum sane hominem et probatum temporibus illis accepimus.8 Hunc scribunt ipsius familiares et ebriosum et mulierosum fuisse, neque haec scribunt vituperantes, sed potius ad laudem; vitiosam enim naturam ab eo sic edomitam et conpressam esse doctrina, ut nemo umquam vinulentum illum, nemo in eo libidinis vestigium viderit.9 Quid? Socraten nonne legimus quem ad modum notarit Zopyrus physiognomon, qui se profitebatur hominum mores naturasque ex corpore, oculis, vultu, fronte pernoscere? stupidum esse Socraten dixit et bardum, quod iugula concava non haberet, obstructas eas partes et obturatas esse dicebat; addidit etiam mulierosum; in quo Alcibiades cachinnum dicitur sustulisse.10 Sed haec ex naturalibus causis vitia nasci possunt, extirpari autem et funditus tolli, ut is ipse, qui ad ea propensus fuerit, a tantis vitiis avocetur, non est id positum in naturalibus causis, sed in voluntate, studio, disciplina.11 Quae tolluntur omnia, si vis et natura fati ex divinationis ratione firmabitur.
Cicero HOME

bnf17812.49

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik