monumenta.ch > Cicero > PROOEMIUM


Cicero, Academicorum reliquiae cum Lucullo, LIBER TERTIUS, PROOEMIUM

1 in tanta animantium varietate homini ut soli cupiditas ingeneraretur cognitionis et scientiae quod si liceret ut iis qui in itinere deerravissent sic vitam deviam secutos corrigere errorem paenitendo, facilior esset emendatio temeritatis digladiari autem semper, depugnare in facinorosis et audacibus quis non cum miserrimum turn etiam stultissimum dixerit?2 aliqua potestas sit, vindicet se in libertatem mihi autem non modo ad sapientiam caeci videmur sed ad ea ipsa quae aliqua ex parte cerni videantur hebetes et obtunsi disputationem se habuisse cum M. Varrone homine omnium facile acutissimo et sine ulla dubitatione doctissimo fixus
Cicero HOME