monumenta.ch > Cicero > 9
Cicero, Philosophia, Academicorum reliquiae cum Lucullo, p1, 8 <<<     >>> 10

Cicero, Academicorum reliquiae cum Lucullo, LIBER PRIMUS, 9

1 VA. Aristoteles igitur primus species quas paulo ante dixi labefactavit, quas mirifice Plato erat amplexatus, ut in iis quiddam divinum esse diceret.2 Theophrastus autem, vir et oratione suavis et ita moratus ut prae se probitatem quandam et ingenuitatem ferat, vehementius etiam fregit quodam modo auctoritatem veteris disciplinae; spoliavit enim virtutem suo decore imbecillamque reddidit, quod negavit in ea sola positum esse beate vivere.3 Nam Strato eius auditor quamquam fuit acri ingenio tamen ab ea disciplina omnino semovendus est; qui cum maxime necessariam partem philosophiae, quae posita est in virtute et in moribus, reliquisset totumque se ad investigationem naturae contulisset, in ea ipsa plurimum dissedit a suis.4 Speusippus autem et Xenocrates, qui primi Platonis rationem auctoritatemque susceperant, et post eos Polemo et Crates unaque Crantor in Academia congregati diligenter ea quae a superioribus acceperant tuebantur.5 Iam Polemonem audiverant assidue Zeno et Arcesilas. sed Zeno, cum Arcesilam anteiret aetate valdeque subtiliter dissereret et peracute moveretur, corrigere conatus est disciplinam.6 eam quoque si videtur correctionem explicabo, sicut solebat Antiochus.7 Mihi vero inquam videtur, quod vides idem significare Pomponium.
Cicero HOME

bnf6331.94

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik