monumenta.ch > Cicero > 9 > 8
Cicero, Philosophia, Academicorum reliquiae cum Lucullo, p1, 7 <<< >>> 9
Cicero, Academicorum reliquiae cum Lucullo, LIBER PRIMUS, 8
1 Tertia deinde philosophiae pars, quae erat in ratione et in disserendo, sic tractabatur ab utrisque.2 Quamquam oriretur a sensibus tamen non esse iudicium veritatis in sensibus.3 mentem volebant rerum esse iudicem, solam censebant idoneam cui crederetur, quia sola cerneret id quod semper esset simplex et unius modi et tale quale esset (hanc illi ἰδέαν appellabant, iam a Platone ita nominatam, nos recte speciem possumus dicere).4 sensus autem omnis hebetes et tardos esse arbitrabantur nec percipere ullo modo res eas quae subiectae sensibus viderentur, quod essent aut ita parvae ut sub sensum cadere non possent, aut ita mobiles et concitatae ut nihil umquam unum esset et constans, ne idem quidem, quia continenter laberentur et fluerent omnia.5 itaque hanc omnem partem rerum opinabilem appellabant; scientiam autem nusquam esse censebant nisi in animi notionibus atque rationibus.6 qua de causa definitiones rerum probabant et has ad omnia de quibus disceptabatur adhibebant; verborum etiam explicatio probabatur, id est qua de causa quaeque essent ita nominata, quam ἐτυμολογίαν appellabant; post argumentis quibusdam et quasi rerum notis ducibus utebantur ad probandum et ad concludendum id quod explanari volebant. in qua tradebatur omnis dialecticae disciplina id est orationis ratione conclusae; huic quasi ex altera parte oratoria vis dicendi adhibebatur, explicatrix orationis perpetuae ad persuadendum accommodatae.7 Haec forma erat illis prima, a Platone tradita; cuius quas acceperim dissupationes si vultis exponam'.8 Nos vero volumus inquam, ut pro Attico etiam respondeam.9 ATT. Et recte quidem inquit respondes; praeclare enim explicatur Peripateticorum et Academiae veteris auctoritas.
Cicero HOME
bnf6331.94