monumenta.ch > Cicero > 11 > 7 > 6
Cicero, Philosophia, Academicorum reliquiae cum Lucullo, p1, 5 <<< >>> 7
Cicero, Academicorum reliquiae cum Lucullo, LIBER PRIMUS, 6
1 atque haec illa sunt tria genera quae putant plerique Peripateticos dicere.2 id quidem non falso; est enim haec partitio illorum; illud imprudenter, si alios esse Academicos qui tum appellarentur alios Peripateticos arbitrantur. communis haec ratio, et utrisque hic bonorum finis videbatur, adipisci quae essent prima in natura quaeque ipsa per sese expetenda aut omnia aut maxima; ea sunt autem maxima, quae in ipso animo atque in ipsa virtute versantur. itaque omnis illa antiqua philosophia sensit in una virtute esse positam beatam vitam, nec tamen beatissimam nisi adiungerentur etiam corporis et cetera quae supra dicta sunt ad virtutis usum idonea.3 Ex hac descriptione agendi quoque aliquid in vita et officii ipsius initium reperiebatur, quod erat in conservatione sui et in appetitione earum rerum quas natura praescriberet. hinc gignebatur fuga desidiae voluptatumque contemptio, ex quo laborum dolorumque susceptio multorum magnorumque recti honestique causa et earum rerum quae erant congruentes cum praescriptione naturae; unde et amicitia exsistebat et iustitia atque aequitas, eaeque et voluptatibus et multis vitae commodis anteponebantur.4 Haec quidem fuit apud eos morum institutio et eius partis quam primam posui forma atque descriptio.5 De natura autem (id enim sequebatur) ita dicebant ut eam dividerent in res duas, ut altera esset efficiens, altera autem quasi huic se praebens, eaque efficeretur aliquid.6 in eo quod efficeret vim esse censebant, in eo autem quod efficeretur tantum modo materiam quandam; in utroque tamen utrumque: neque enim materiam ipsam cohaerere potuisse si nulla vi contineretur, neque vim sine aliqua materia; nihil est enim quod non alicubi esse cogatur.7 sed quod ex utroque, id iam corpus et quasi qualitatem quandam nominabant - dabitis enim profecto ut in rebus inusitatis, quod Graeci ipsi faciunt a quibus haec iam diu tractantur, utamur verbis interdum inauditis'.
Cicero HOME
bnf6331.92
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik