monumenta.ch > Cicero > 11 > 7 > 6 > 5
Cicero, Philosophia, Academicorum reliquiae cum Lucullo, p1, 4 <<< >>> 6
Cicero, Academicorum reliquiae cum Lucullo, LIBER PRIMUS, 5
1 Sed quid ago' inquit aut sumne sanus qui haec vos doceo? nam etsi non sus Minervam ut aiunt, tamen inepte quisquis Minervam docet.2 Tum Atticus Tu vero inquit perge Varro; valde enim amo nostra atque nostros, meque ista delectant cum Latine dicuntur et isto modo.3 Quid me inquam putas, qui philosophiam iam professus sim populo nostro me exhibiturum.4 VA. Pergamus igitur inquit, 'quoniam placet.5 Fuit ergo iam accepta a Platone philosophandi ratio triplex, una de vita et moribus, altera de natura et rebus occultis, tertia de disserendo et quid verum quid falsum quid rectum in oratione pravumve quid consentiens quid repugnet iudicando. 6 Ac primum illam partem bene vivendi a natura petebant eique parendum esse dicebant, neque ulla alia in re nisi in natura quaerendum esse illud summum bonum quo omnia referrentur, constituebantque extremum esse rerum expetendarum et finem bonorum adeptum esse omnia e natura et animo et corpore et vita.7 corporis autem alia ponebant esse in toto alia in partibus, valetudinem vires pulchritudinem in toto, in partibus autem sensus integros et praestantiam aliquam partium singularum, ut in pedibus celeritatem, vim in manibus, claritatem in voce, in lingua etiam explanatam vocum impressionem; animi autem quae essent ad comprehendendam ingeniis virtutem idonea, eaque ab his in naturam et mores dividebantur.8 naturae celeritatem ad discendum et memoriam dabant, quorum utrumque mentis esset proprium et ingenii; morum autem putabant studia esse et quasi consuetudinem, quam partim assiduitate exercitationis partim ratione formabant, in quibus erat ipsa philosophia; in qua quod inchoatum est neque absolutum progressio quaedam ad virtutem appellatur, quod autem absolutum, id est virtus, quasi perfectio naturae omniumque rerum quas in animis ponunt una res optima.9 ergo haec animorum; vitae autem (id enim erat tertium) adiuncta esse dicebant quae ad virtutis usum valerent. Iam virtus in animi bonis et in corporis cernitur et in quibusdam quae non tam naturae quam beatae vitae adiuncta sunt. hominem enim esse censebant quasi partem quandam civitatis et universi generis humani, eumque esse coniunctum cum hominibus humana quadam societate.10 ac de summo quidem atque naturali bono sic agunt; cetera autem pertinere ad id putant aut adaugendum aut [ad] tenendum, ut divitias ut opes ut gloriam ut gratiam.11 Ita tripertita ab his inducitur ratio bonorum,
Cicero HOME
bnf6331.92