monumenta.ch > Cicero > 1
>>> Cicero, Philosophia, Academicorum reliquiae cum Lucullo, p1, 2

Cicero, Academicorum reliquiae cum Lucullo, LIBER PRIMUS, 1

1 In Cumano nuper cum mecum Atticus noster esset, nuntiatum est nobis a M. Varrone venisse eum Roma pridie vesperi et, nisi de via fessus esset, continuo ad nos venturum fuisse.2 quod cum audissemus, nullam moram interponendam putavimus quin videremus hominem nobiscum et studiis eisdem et vetustate amicitiae coniunctum; itaque confestim ad eum ire perreximus. paulumque cum ab eius villa abessemus, ipsum ad nos venientem vidimus; atque illum complexi, ut mos amicorum est (satis enim longo intervallo * * * ), ad suam villam reduximus.3 hic pauca primo, atque ea percunctantibus nobis ecquid forte Roma novi.4 Tum Atticus Omitte ista quae nec percunctari nec audire sine molestia possumus quaeso inquit et quaere potius ecquid ipse novi.5 silent enim diutius Musae Varronis quam solebant, nec tamen istum cessare sed celare quae scribat existimo.6 Minime vero inquit ille; intemperantis enim arbitror esse scribere quod occultari velit; sed habeo magnum opus in manibus, quae iam pridem; ad hunc enim ipsum (me autem dicebat) quaedam institui, quae et sunt magna sane et limantur a me politius.7 Et ego Ista quidem inquam Varro iam diu expectans non audeo tamen flagitare; audivi enim e Libone nostro, cuius nosti studium (nihil enim eius modi celare possumus), non te ea intermittere sed accuratius tractare nec de manibus umquam deponere.8 illud autem mihi ante hoc tempus numquam in mentem venit a te requirere.9 sed nunc postea quam sum ingressus res eas quas tecum simul didici mandare monumentis philosophiamque veterem illam a Socrate ortam Latinis litteris illustrare, quaero quid sit cur cum multa scribas genus hoc praetermittas, praesertim cum et ipse in eo excellas et id studium totaque ea res longe ceteris et studiis et artibus antecedat.
Cicero HOME


© 2006 - 2025 Monumenta Informatik