monumenta.ch > Cicero > 11 > 28
Cicero, Orationes, pro Sulla, 27 <<<     >>> 29

Cicero, pro Sulla, 28

1 Sullam, iudices, ex his qui cum hoc vivunt atque vixerunt honestissimorum hominum gregibus reicietis, ex hoc amicorum numero, ex hac familiarium dignitate in impiorum partem atque in parricidarum sedem et numerum transferetis? Vbi erit igitur illud firmissimum praesidium pudoris, quo in loco nobis vita ante acta proderit, quod ad tempus existimationis partae fructus reservabitur, si in extremo discrimine ac dimicatione fortunae deseret , si non aderit, si nihil adiuvabit? Quaestiones nobis servorum accusator et tormenta minitatur.2 In quibus quamquam nihil periculi suspicamur, tamen illa tormenta gubernat dolor, moderatur natura cuiusque cum animi tum corporis, regit quaesitor , flectit libido, corrumpit spes, infirmat metus, ut in tot rerum angustiis nihil veritati loci relinquatur. Vita P. Sullae torqueatur , ex ea quaeratur num quae occultetur libido, num quod lateat facinus, num quae crudelitas, num quae audacia.3 Nihil erroris erit in causa nec obscuritatis, iudices, si a vobis vitae perpetuae vox, ea quae verissima et gravissima debet esse, audietur. 4 Nullum in hac causa testem timemus, nihil quemquam scire, nihil vidisse, nihil audisse arbitramur.5 Sed tamen, si nihil vos P. Sullae fortuna movet, iudices, vestra moveat.6 Vestra enim, qui cum summa elegantia atque integritate vixistis, hoc maxime interest, non ex libidine aut simultate aut levitate testium causas honestorum hominum ponderari, sed in magnis disquisitionibus repentinisque periculis vitam unius cuiusque esse testem.7 Quam vos, iudices, nolite armis suis spoliatam atque nudatam obicere invidiae, dedere suspicioni; munite communem arcem bonorum, obstruite perfugia improborum; valeat ad poenam et ad salutem vita plurimum, quam solam videtis per se ex sua natura facillime perspici, subito flecti fingique non posse.
Cicero HOME

bav1820.253

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik