monumenta.ch > Cicero > 2 > 21 > 27
Cicero, Orationes, pro Sulla, 26 <<<     >>> 28

Cicero, pro Sulla, 27

1 In hoc vos pudore, iudices , et in hac vita tanto sceleri locum fuisse credatis ? Aspicite ipsum, contuemini os, conferte crimen cum vita, vitam ab initio usque ad hoc tempus explicatam cum crimine recognoscite.2 Mitto rem publicam, quae fuit semper Sullae carissima; hosne amicos, talis viros, tam cupidos sui, per quos res eius secundae quondam erant ornatae , nunc sublevantur adversae, crudelissime perire voluit, ut cum Lentulo et Catilina et Cethego foedissimam vitam ac miserrimam turpissima morte proposita degeret? Non, inquam, cadit in hos mores, non in hunc pudorem, non in hanc vitam, non in hunc hominem ista suspicio.3 Nova quaedam illa immanitas exorta est, incredibilis fuit ac singularis furor, ex multis ab adulescentia conlectis perditorum hominum vitiis repente ista tanta importunitas inauditi sceleris exarsit.4 Nolite, iudices, arbitrari hominum illum impetum et conatum fuisse - neque enim ulla gens tam barbara aut tam immanis umquam fuit in qua non modo tot, sed unus tam crudelis hostis patriae sit inventus - , beluae quaedam illae ex portentis immanes ac ferae forma hominum indutae exstiterunt.5 Perspicite etiam atque etiam, iudices, - nihil enim est quod in hac causa dici possit vehementius - penitus introspicite Catilinae, Autroni, Cethegi, Lentuli ceterorumque mentis; quas vos in his libidines, quae flagitia, quas turpitudines, quantas audacias, quam incredibilis furores, quas notas facinorum, quae indicia parricidiorum, quantos acervos scelerum reperietis! Ex magnis et diuturnis et iam desperatis rei publicae morbis ista repente vis erupit, ut ea confecta et eiecta convalescere aliquando et sanari civitas posset ; neque enim est quisquam qui arbitretur illis inclusis in re publica pestibus diutius haec stare potuisse.6 Itaque eos non ad perficiendum scelus, sed ad luendas rei publicae poenas Furiae quaedam incitaverunt.7 In hunc igitur gregem vos nunc P.
Cicero HOME

bav1820.252

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik