monumenta.ch > Cicero > 27 > 16 > 7 > 25
Cicero, Orationes, pro Sulla, 24 <<<     >>> 26

Cicero, pro Sulla, 25

1 Omnibus in rebus, iudices , quae graviores maioresque sunt, quid quisque voluerit, cogitarit, admiserit, non ex crimine, sed ex moribus eius qui arguitur est ponderandum.2 Neque enim potest quisquam nostrum subito fingi neque cuiusquam repente vita mutari aut natura converti.3 Circumspicite paulisper mentibus vestris, ut alia mittamus , hosce ipsos homines qui huic adfines sceleri fuerunt.4 Catilina contra rem publicam coniuravit. Cuius aures umquam haec respuerunt? conatum esse audacter hominem a pueritia non solum intemperantia et scelere sed etiam consuetudine et studio in omni flagitio, stupro, caede versatum ? Quis eum contra patriam pugnantem perisse miratur quem semper omnes ad civile latrocinium natum putaverunt? Quis Lentuli societates cum indicibus, quis insaniam libidinum, quis perversam atque impiam religionem recordatur qui illum aut nefarie cogitasse aut stulte sperasse miretur? Quis de C. Cethego atque eius in Hispaniam profectione ac de volnere Q. Metelli Pii cogitat cui non ad illius poenam carcer aedificatus esse videatur? Omitto ceteros, ne sit infinitum; tantum a vobis peto ut taciti de omnibus quos coniurasse cognitum est cogitetis; intellegetis unum quemque eorum prius ab sua vita quam vestra suspicione esse damnatum.5 Ipsum illum Autronium, quoniam eius nomen finitimum maxime est huius periculo et crimini, non sua vita ac natura convicit ? Semper audax, petulans, libidinosus; quem in stuprorum defensionibus non solum verbis uti improbissimis solitum esse scimus verum etiam pugnis et calcibus, quem exturbare homines ex possessionibus, caedem facere vicinorum, spoliare fana sociorum, comitatu et armis disturbare iudicia, in bonis rebus omnis contemnere, in malis pugnare contra bonos, non rei publicae cedere, non fortunae ipsi succumbere.6 Huius si causa non manifestissimis rebus teneretur, tamen eum mores ipsius ac vita convinceret.
Cicero HOME

bav1820.251

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik