monumenta.ch > Cicero > 24
Cicero, Orationes, pro Sulla, 23 <<<     >>> 25

Cicero, pro Sulla, 24

1 Hic tu epistulam meam saepe recitas quam ego ad Cn. Pompeium de meis rebus gestis et de summa re publica misi, et ex ea crimen aliquod in P. Sullam quaeris et, si furorem incredibilem biennio ante conceptum erupisse in meo consulatu scripsi, me hoc demonstrasse dicis, Sullam in illa fuisse superiore coniuratione. Scilicet ego is sum qui existimem Cn. Pisonem et Catilinam et Vargunteium et Autronium nihil scelerate, nihil audacter ipsos per sese sine P. Sulla facere potuisse.2 De quo etiam si quis dubitasset antea an id quod tu arguis cogitasset, ut interfecto patre tuo consul descenderet Kalendis Ianuariis cum lictoribus, sustulisti hanc suspicionem, cum dixisti hunc, ut Catilinam consulem efficeret, contra patrem tuum operas et manum comparasse. Quod si tibi ego confitear , tu mihi concedas necesse est hunc, cum Catilinae suffragaretur, nihil de suo consulatu, quem iudicio amiserat, per vim recuperando cogitavisse.3 Neque enim istorum facinorum tantorum, tam atrocium crimen, iudices, P. Sullae persona suscipit. 4 Iam enim faciam criminibus omnibus fere dissolutis, contra atque in ceteris causis fieri solet, ut nunc denique de vita hominis ac de moribus dicam.5 Etenim de principio studuit animus occurrere magnitudini criminis, satis facere exspectationi hominum, de me aliquid ipso qui accusatus eram dicere; nunc iam revocandi estis eo quo vos ipsa causa etiam tacente me cogit animos mentisque convertere .
Cicero HOME

bav1820.251