monumenta.ch > Cicero > 26 > 22
Cicero, Orationes, pro Sulla, 21 <<<     >>> 23

Cicero, pro Sulla, 22

1 At enim et gladiatores et omnis ista vis rogationis Caeciliae causa comparabatur. Atque hoc loco in L. Caecilium, pudentissimum atque ornatissimum virum, vehementer invectus est.2 Cuius ego de virtute et constantia, iudices, tantum dico, talem hunc in ista rogatione quam promulgarat non de tollenda, sed de levanda calamitate fratris sui fuisse ut consulere voluerit fratri, cum re publica pugnare noluerit; promulgarit impulsus amore fraterno, destiterit fratris auctoritate deductus. 3 Atque in ea re per L. Caecilium Sulla accusatur in qua re est uterque laudandus.4 Primum Caecilius - quid ? 'id promulgavit in quo res iudicatas videbatur voluisse rescindere, ut restitueretur Sulla'.5 Recte reprehendis ; status enim rei publicae maxime iudicatis rebus continetur; neque ego tantum fraterno amori dandum arbitror ut quisquam , dum saluti suorum consulat, communem relinquat. At nihil de iudicio ferebat, sed poenam ambitus eam referebat quae fuerat nuper superioribus legibus constituta. Itaque hac rogatione non iudicum sententia , sed legis vitium corrigebatur .6 Nemo iudicium reprehendit, cum de poena queritur, sed legem. Damnatio est enim iudicum, quae manebat, poena legis, quae levabatur. 7 Noli igitur animos eorum ordinum qui praesunt iudiciis summa cum gravitate et dignitate alienare a causa.8 Nemo labefactare iudicium est conatus, nihil est eius modi promulgatum, semper Caecilius in calamitate fratris sui iudicum potestatem perpetuandam , legis acerbitatem mitigandam putavit.9 Sed quid ego de hoc plura disputem?
Cicero HOME

bav1820.250