monumenta.ch > Cicero > 2 > 21 > 27 > 17 > 31 > 16 > 7 > 25 > 20
Cicero, Orationes, pro Sulla, 19 <<<     >>> 21

Cicero, pro Sulla, 20

1 At enim Sittius est ab hoc in ulteriorem Hispaniam missus ut eam provinciam perturbaret.2 Primum Sittius, iudices, L. Iulio C. Figulo consulibus profectus est aliquanto ante furorem Catilinae et suspicionem huius coniurationis; deinde est profectus non tum primum sed cum in isdem locis aliquanto ante eadem de causa aliquot annos fuisset, ac profectus est non modo ob causam sed etiam ob necessariam causam, magna ratione cum Mauretaniae rege contracta.3 Tum autem, illo profecto, Sulla procurante eius rem et gerente plurimis et pulcherrimis P. Sitti praediis venditis aes alienum eiusdem dissolutum est , ut, quae causa ceteros ad facinus impulit, cupiditas retinendae possessionis, ea Sittio non fuerit praediis deminutis. 4 Iam vero illud quam incredibile, quam absurdum, qui Romae caedem facere, qui hanc urbem inflammare vellet, eum familiarissimum suum dimittere ab se et amandare in ultimas terras! Vtrum quo facilius Romae ea quae conabatur efficeret, si in Hispania turbatum esset ? At haec ipsa per se sine ulla coniunctione agebantur.5 An in tantis rebus, tam novis consiliis, tam periculosis, tam turbulentis hominem amantissimum sui, familiarissimum, coniunctissimum officiis, consuetudine, usu dimittendum esse arbitrabatur ? Veri simile non est ut, quem in secundis rebus, quem in otio secum semper habuisset , hunc in adversis et in eo tumultu quem ipse comparabat ab se dimitteret. 6 Ipse autem Sittius - non enim mihi deserenda est causa amici veteris atque hospitis - is homo est aut ea familia ac disciplina ut hoc credi possit, eum bellum populo Romano facere voluisse? ut, cuius pater, cum ceteri deficerent finitimi ac vicini, singulari exstiterit in rem publicam nostram officio et fide, is sibi nefarium bellum contra patriam suscipiendum putaret ? cuius aes alienum videmus, iudices, non libidine, sed negoti gerendi studio esse contractum, qui ita Romae debuit ut in provinciis et in regnis ei maximae pecuniae deberentur; quas cum peteret, non commisit ut sui procuratores quicquam oneris absente se sustinerent; venire omnis suas possessiones et patrimonio se ornatissimo spoliari maluit quam ullam moram cuiquam fieri creditorum suorum. 7 A quo quidem genere, iudices, ego numquam timui, cum in illa rei publicae tempestate versarer.8 Illud erat hominum genus horribile et pertimescendum qui tanto amore suas possessiones amplexi tenebant ut ab eis membra citius divelli ac distrahi posse diceres.9 Sittius numquam sibi cognationem cum praediis esse existimavit suis.10 Itaque se non modo ex suspicione tanti sceleris verum etiam ex omni hominum sermone non armis, sed patrimonio suo vindicavit.
Cicero HOME

bav1820.249