monumenta.ch > Cicero > 2 > 21 > 27 > 17 > 31 > 16
Cicero, Orationes, pro Sulla, 15 <<<     >>> 17

Cicero, pro Sulla, 16

1 Mihi cuiusquam salus tanti fuisset ut meam neglegerem? per me ego veritatem patefactam contaminarem aliquo mendacio? quemquam denique ego iuvarem, a quo et tam crudelis insidias rei publicae factas et me potissimum consule constitutas putarem? Quod si iam essem oblitus severitatis et constantiae meae, tamne amens eram ut, cum litterae posteritatis causa repertae sint, quae subsidio oblivioni esse possent , ego recentem putarem memoriam cuncti senatus commentario meo posse superari? Fero ego te, Torquate, iam dudum fero , et non numquam animum incitatum ad ulciscendam orationem tuam revoco ipse et reflecto, permitto aliquid iracundiae tuae, do adulescentiae, cedo amicitiae, tribuo parenti. Sed nisi tibi aliquem modum tute constitueris, coges oblitum me nostrae amicitiae habere rationem meae dignitatis. Nemo umquam me tenuissima suspicione perstrinxit quem non perverterim ac perfregerim.2 Sed mihi hoc credas velim: non eis libentissime soleo respondere quos mihi videor facillime posse superare. 3 Tu quoniam minime ignoras consuetudinem dicendi meam, noli hac nova lenitate abuti mea, noli aculeos orationis meae, qui reconditi sunt, excussos arbitrari, noli id omnino a me putare esse amissum si quid est tibi remissum atque concessum.4 Cum illae valent apud me excusationes iniuriae tuae, iratus animus tuus, aetas, amicitia nostra, tum nondum statuo te virium satis habere ut ego tecum luctari et congredi debeam.5 Quod si esses usu atque aetate robustior, essem idem qui soleo cum sum lacessitus; nunc tecum sic agam tulisse ut potius iniuriam quam rettulisse gratiam videar.
Cicero HOME

bav1820.246

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik