monumenta.ch > Cicero > 14
Cicero, Orationes, pro Sulla, 13 <<<     >>> 15

Cicero, pro Sulla, 14

1 Exclusus hac criminatione Torquatus rursus in me inruit, me accusat; ait me aliter ac dictum sit in tabulas publicas rettulisse. O di immortales! - vobis enim tribuo quae vestra sunt, nec vero possum meo tantum ingenio dare ut tot res tantas, tam varias, tam repentinas in illa turbulentissima tempestate rei publicae mea sponte dispexerim - vos profecto animum meum tum conservandae patriae cupiditate incendistis, vos me ab omnibus ceteris cogitationibus ad unam salutem rei publicae convertistis , vos denique in tantis tenebris erroris et inscientiae clarissimum lumen menti meae praetulistis . 2 Vidi ego hoc, iudices , nisi recenti memoria senatus auctoritatem huius indici monumentis publicis testatus essem, fore ut aliquando non Torquatus neque Torquati quispiam similis - nam id me multum fefellit - sed ut aliquis patrimoni naufragus, inimicus oti, bonorum hostis, aliter indicata haec esse diceret, quo facilius vento aliquo in optimum quemque excitato posset in malis rei publicae portum aliquem suorum malorum invenire.3 Itaque introductis in senatum indicibus constitui senatores qui omnia indicum dicta, interrogata, responsa perscriberent. 4 At quos viros! non solum summa virtute et fide, cuius generis erat in senatu facultas maxima, sed etiam quos sciebam memoria, scientia , celeritate scribendi facillime quae dicerentur persequi posse, C. Cosconium, qui tum erat praetor, M. Messalam, qui tum praeturam petebat, P. Nigidium, App. Claudium.5 Credo esse neminem qui his hominibus ad vere referendum aut fidem putet aut ingenium defuisse.
Cicero HOME

bav1820.245

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik