monumenta.ch > Cicero > 24 > 22 > 28 > 10 > 19 > 13
Cicero, Orationes, pro Sulla, 12 <<<     >>> 14

Cicero, pro Sulla, 13

1 Ab Allobrogibus nominatum Sullam esse dicis.2 Quis negat? Sed lege indicium et vide quem ad modum nominatus sit.3 L. Cassium dixerunt commemorasse cum ceteris Autronium secum facere.4 Quaero num Sullam dixerit Cassius.5 Nusquam.6 Sese aiunt quaesisse de Cassio quid Sulla sentiret.7 Videte diligentiam Gallorum; qui vitam hominum naturamque non nossent ac tantum audissent eos pari calamitate esse, quaesiverunt essentne eadem voluntate.8 Quid tum Cassius? Si respondisset idem sentire et secum facere Sullam, tamen mihi non videretur in hunc id criminosum esse debere.9 Quid ita? Quia, qui barbaros homines ad bellum impelleret, non debebat minuere illorum suspicionem et purgare eos de quibus illi aliquid suspicari viderentur . 10 Non respondit tamen una facere Sullam.11 Etenim esset absurdum, cum ceteros sua sponte nominasset, mentionem facere Sullae nullam nisi admonitum et interrogatum; nisi forte veri simile est P. Sullae nomen in memoria Cassio non fuisse.12 Si nobilitas hominis, si adflicta fortuna, si reliquiae pristinae dignitatis non tam inlustres fuissent, tamen Autroni commemoratio memoriam Sullae rettulisset; etiam, ut arbitror, cum auctoritates principum coniurationis ad incitandos animos Allobrogum conligeret Cassius, et cum sciret exteras nationes maxime nobilitate moveri, non prius Autronium quam Sullam nominavisset . 13 Iam vero illud minime probari potest, Gallos Autronio nominato putasse propter calamitatis similitudinem sibi aliquid de Sulla esse quaerendum, Cassio, si hic esset in eodem scelere, ne cum appellasset quidem Autronium, huius in mentem venire potuisse. Sed tamen quid respondit de Sulla Cassius? Se nescire certum.14 'Non purgat,' inquit.15 Dixi antea: ne si argueret quidem tum denique, cum esset interrogatus, id mihi criminosum videretur. 16 Sed ego in iudiciis et in quaestionibus non hoc quaerendum arbitror, num purgetur aliquis , sed num arguatur.17 Etenim cum se negat scire Cassius, utrum sublevat Sullam an satis probat se nescire? 'Sublevat apud Gallos'.18 Quid ita? 'Ne indicent'.19 Quid ? si periculum esse putasset ne illi umquam indicarent, de se ipse confessus esset? 'Nesciit videlicet'.20 Credo celatum esse Cassium de Sulla uno; nam de ceteris certe sciebat; etenim domi eius pleraque conflata esse constabat.21 Qui negare noluit esse in eo numero Sullam quo plus spei Gallis daret, dicere autem falsum non ausus est, se nescire dixit.22 Atque hoc perspicuum est, cum is qui de omnibus scierit de Sulla se scire negarit, eandem vim esse negationis huius quam si extra coniurationem hunc esse se scire dixisset.23 Nam cuius scientiam de omnibus constat fuisse, eius ignoratio de aliquo purgatio debet videri.24 Sed iam non quaero purgetne Cassius Sullam; illud mihi tantum satis est contra Sullam nihil esse in indicio .
Cicero HOME

bav1820.245