monumenta.ch > Cicero > 17 > 4 > 6 > 5 > 29 > 12
Cicero, Orationes, pro Sulla, 11 <<< >>> 13
Cicero, pro Sulla, 12
1 Atque etiam illud addam, ne qui forte incipiat improbus subito te amare, Torquate, et aliquid sperare de te, atque ut idem omnes exaudiant clarissima voce dicam.2 Harum omnium rerum quas ego in consulatu pro salute rei publicae suscepi atque gessi L. ille Torquatus, cum esset meus contubernalis in consulatu atque etiam in praetura fuisset, cum princeps, cum auctor, cum signifer esset iuventutis , actor , adiutor, particeps exstitit; parens eius, homo amantissimus patriae, maximi animi, summi consili, singularis constantiae, cum esset aeger, tamen omnibus rebus illis interfuit, nusquam est a me digressus, studio, consilio, auctoritate unus adiuvit plurimum, cum infirmitatem corporis animi virtute superaret.3 Videsne ut eripiam te ex improborum subita gratia et reconciliem bonis omnibus? qui te et diligunt et retinent retinebuntque semper nec, si a me forte desciveris, idcirco te a se et a re publica et a tua dignitate deficere patientur.4 Sed iam redeo ad causam atque hoc vos, iudices, testor: mihi de memet ipso tam multa dicendi necessitas quaedam imposita est ab illo.5 Nam si Torquatus Sullam solum accusasset, ego quoque hoc tempore nihil aliud agerem nisi eum qui accusatus esset defenderem; sed cum ille tota illa oratione in me esset invectus et cum, ut initio dixi, defensionem meam spoliare auctoritate voluisset, etiam si dolor meus respondere non cogeret, tamen ipsa causa hanc a me orationem flagitavisset .
Cicero HOME
bav1820.244
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik