monumenta.ch > Cicero > 24 > 10
Cicero, Orationes, pro Sulla, 9 <<<     >>> 11

Cicero, pro Sulla, 10

1 Quod si illis meis praesidiis forte invides, et si ea tibi regia videntur quod omnes boni omnium generum atque ordinum suam salutem cum mea coniungunt, consolare te quod omnium mentes improborum mihi uni maxime sunt infensae et adversae; qui me non modo idcirco oderunt quod eorum conatus impios et furorem consceleratum repressi, sed eo etiam magis quod nihil iam se simile me vivo conari posse arbitrantur. 2 At vero quid ego mirer , si quid ab improbis de me improbe dicitur, cum L. Torquatus primum ipse his fundamentis adulescentiae iactis, ea spe proposita amplissimae dignitatis, deinde L. Torquati, fortissimi consulis, constantissimi senatoris, semper optimi civis filius, interdum efferatur immoderatione verborum? Qui cum suppressa voce de scelere P. Lentuli , de audacia coniuratorum omnium dixisset, tantum modo ut vos qui ea probatis exaudire possetis, de supplicio , de carcere magna et queribunda voce dicebat. 3 In quo primum illud erat absurdum quod, cum ea quae leviter dixerat vobis probare volebat, eos autem qui circum iudicium stabant audire nolebat, non intellegebat ea quae clare diceret ita illos audituros quibus se venditabat ut vos quoque audiretis, qui id non probabatis .4 Deinde alterum iam oratoris est vitium non videre quid quaeque causa postulet.5 Nihil est enim tam alienum ab eo qui alterum coniurationis accuset quam videri coniuratorum poenam mortemque lugere.6 Quod cum is tribunus pl.7 facit qui unus videtur ex illis ad lugendos coniuratos relictus, nemini mirum est; difficile est enim tacere, cum doleas; te, si quid eius modi facis , non modo talem adulescentem sed in ea causa in qua te vindicem coniurationis velis esse vehementer admiror. 8 Sed reprehendo tamen illud maxime quod isto ingenio et prudentia praeditus causam rei publicae non tenes, qui arbitrere plebi Romanae res eas non probari quas me consule omnes boni pro communi salute gesserunt.
Cicero HOME

bav1820.243

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik