monumenta.ch > Cicero > 11 > 28 > 10 > 19 > 13 > 23 > 8
Cicero, Orationes, pro Sulla, 7 <<<     >>> 9

Cicero, pro Sulla, 8

1 Sed tamen te a me pro magnis causis nostrae necessitudinis monendum esse etiam atque etiam puto.2 Non possunt omnes esse patricii; si verum quaeris, ne curant quidem; nec se aequales tui propter istam causam abs te anteiri putant.3 Ac si tibi nos peregrini videmur, quorum iam et nomen et honos inveteravit et urbi huic et hominum famae ac sermonibus, quam tibi illos competitores tuos peregrinos videri necesse erit qui iam ex tota Italia delecti tecum de honore ac de omni dignitate contendent ! Quorum cave tu quemquam peregrinum appelles, ne peregrinorum suffragiis obruare.4 Qui si attulerint nervos et industriam, mihi crede, excutient tibi istam verborum iactationem et te ex somno saepe excitabunt nec patientur se abs te, nisi virtute vincentur, honore superari. 5 Ac si, iudices, ceteris patriciis me et vos peregrinos videri oporteret, a Torquato tamen hoc vitium sileretur; est enim ipse a materno genere municipalis, honestissimi ac nobilissimi generis, sed tamen Asculani.6 Aut igitur doceat Picentis solos non esse peregrinos aut gaudeat suo generi me meum non anteponere .7 Qua re neque tu me peregrinum posthac dixeris, ne gravius refutere, neque regem, ne derideare.8 Nisi forte regium tibi videtur ita vivere ut non modo homini nemini sed ne cupiditati quidem ulli servias, contemnere omnis libidines, non auri, non argenti, non ceterarum rerum indigere, in senatu sentire libere, populi utilitati magis consulere quam voluntati, nemini cedere, multis obsistere.9 Si hoc putas esse regium , regem me esse confiteor; sin te potentia mea, si dominatio, si denique aliquod dictum adrogans aut superbum movet, quin tu id potius profers quam verbi invidiam contumeliamque maledicti?
Cicero HOME

bav1820.242