monumenta.ch > Cicero > 21 > 31 > 16 > 7
Cicero, Orationes, pro Sulla, 6 <<< >>> 8
Cicero, pro Sulla, 7
1 Hic ait se ille, iudices, regnum meum ferre non posse.2 Quod tandem, Torquate, regnum? Consulatus, credo, mei; in quo ego imperavi nihil et contra patribus conscriptis et bonis omnibus parui; quo in magistratu non institutum est videlicet a me regnum, sed repressum .3 An tum in tanto imperio, tanta potestate non dicis me fuisse regem, nunc privatum regnare dicis ? quo tandem nomine? 'Quod, in quos testimonia dixisti,' inquit, 'damnati sunt; quem defendis, sperat se absolutum iri'.4 Hic tibi ego de testimoniis meis hoc respondeo , si falsum dixerim, te in eosdem dixisse; sin verum, non esse hoc regnare, cum verum iuratus dicas, probare.5 De huius spe tantum dico, nullas a me opes P. Sullam, nullam potentiam, nihil denique praeter fidem defensionis exspectare. 6 'Nisi tu,' inquit, 'causam recepisses, numquam mihi restitisset, sed indicta causa profugisset'.7 Si iam hoc tibi concedam, Q. Hortensium, tanta gravitate hominem, si hos talis viros non suo stare iudicio, sed meo; si hoc tibi dem quod credi non potest, nisi ego huic adessem, hos adfuturos non fuisse, uter tandem rex est, isne cui innocentes homines non resistunt, an is qui calamitosos non deserit? At hic etiam, id quod tibi necesse minime fuit, facetus esse voluisti, cum Tarquinium et Numam et me tertium peregrinum regem esse dixisti.8 Mitto iam de rege quaerere; illud quaero peregrinum cur me esse dixeris.9 Nam si ita sum, non tam est admirandum regem esse me , quoniam , ut tu ais , duo iam peregrini reges Romae fuerunt, quam consulem Romae fuisse peregrinum.10 'Hoc dico,' inquit, 'te esse ex municipio'.11 Fateor et addo etiam: ex eo municipio unde iterum iam salus huic urbi imperioque missa est.12 Sed scire ex te pervelim quam ob rem qui ex municipiis veniant peregrini tibi esse videantur. Nemo istuc M. illi Catoni seni, cum plurimos haberet inimicos, nemo Ti. Coruncanio , nemo M'. Curio , nemo huic ipsi nostro C. Mario, cum ei multi inviderent, obiecit umquam.13 Equidem vehementer laetor eum esse me in quem tu, cum cuperes, nullam contumeliam iacere potueris quae non ad maximam partem civium conveniret .
Cicero HOME
bav1820.241
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik