1 Quam ob rem quid est quod mirere, si cum isdem me in hac causa vides adesse cum quibus in ceteris intellegis afuisse ? Nisi vero me unum vis ferum praeter ceteros, me asperum, me inhumanum existimari, me singulari immanitate et crudelitate praeditum.2 Hanc mihi tu si propter meas res gestas imponis in omni vita mea , Torquate, personam , vehementer erras.3 Me natura misericordem, patria severum, crudelem nec patria nec natura esse voluit; denique istam ipsam personam vehementem et acrem quam mihi tum tempus et res publica imposuit iam voluntas et natura ipsa detraxit.4 Illa enim ad breve tempus severitatem postulavit, haec in omni vita misericordiam lenitatemque desiderat. 5 Qua re nihil est quod ex tanto comitatu virorum amplissimorum me unum abstrahas; simplex officium atque una bonorum est omnium causa.6 Nihil erit quod admirere posthac, si in ea parte in qua hos animum adverteris me videbis. Nulla est enim in re publica mea causa propria; tempus agendi fuit mihi magis proprium quam ceteris, doloris vero et timoris et periculi fuit illa causa communis; neque enim ego tunc princeps ad salutem esse potuissem, si esse alii comites noluissent.7 Qua re necesse est, quod mihi consuli praecipuum fuit praeter alios, id iam privato cum ceteris esse commune.8 Neque ego hoc partiendae invidiae, sed communicandae laudis causa loquor; oneris mei partem nemini impertio, gloriae bonis omnibus. 9 'In Autronium testimonium dixisti,' inquit; 'Sullam defendis'.10 Hoc totum eius modi est, iudices, ut, si ego sum inconstans ac levis, nec testimonio fidem tribui convenerit nec defensioni auctoritatem; sin est in me ratio rei publicae, religio privati offici, studium retinendae voluntatis bonorum, nihil minus accusator debet dicere quam a me defendi Sullam, testimonio laesum esse Autronium. Videor enim iam non solum studium ad defendendas causas verum etiam opinionis aliquid et auctoritatis adferre; qua ego et moderate utar, iudices, et omnino non uterer, si ille me non coegisset.