monumenta.ch > Cicero > 2
Cicero, Orationes, pro Sulla, 1 <<<     >>> 3

Cicero, pro Sulla, 2

1 non attendit eum qui patefecerit hoc curasse, ut id omnes viderent quod antea fuisset occultum.2 Qua re ista coniuratio, si patefacta per me est, tam patet Hortensio quam mihi.3 Quem cum videas hoc honore , auctoritate, virtute, consilio praeditum non dubitasse quin innocentiam P. Sullae defenderet, quaero cur qui aditus ad causam Hortensio patuerit mihi interclusus esse debuerit; quaero illud etiam, si me, qui defendo, reprehendendum putas esse, quid tandem de his existimes summis viris et clarissimis civibus, quorum studio et dignitate celebrari hoc iudicium, ornari causam, defendi huius innocentiam vides. Non enim una ratio est defensionis ea quae posita est in oratione; omnes qui adsunt , qui laborant, qui salvum volunt, pro sua parte atque auctoritate defendunt. 4 An vero, in quibus subselliis haec ornamenta ac lumina rei publicae viderem, in his me apparere nollem, cum ego illum in locum atque in hanc excelsissimam sedem dignitatis atque honoris multis meis ac magnis laboribus et periculis ascendissem? Atque ut intellegas, Torquate, quem accuses, si te forte id offendit quod ego, qui in hoc genere quaestionis defenderim neminem, non desim P. Sullae, recordare de ceteris quos adesse huic vides; intelleges et de hoc et de aliis iudicium meum et horum par atque unum fuisse. 5 Quis nostrum adfuit Vargunteio? Nemo, ne hic quidem Q. Hortensius , praesertim qui illum solus antea de ambitu defendisset.6 Non enim iam se ullo officio cum illo coniunctum arbitrabatur, cum ille tanto scelere commisso omnium officiorum societatem diremisset.7 Quis nostrum Serv. Sullam, quis Publium , quis M. Laecam, quis C. Cornelium defendendum putavit, quis eis horum adfuit? Nemo.8 Quid ita? Quia ceteris in causis etiam nocentis viri boni, si necessarii sunt, deserendos esse non putant; in hoc crimine non solum levitatis est culpa verum etiam quaedam contagio sceleris, si defendas eum quem obstrictum esse patriae parricidio suspicere. 9 Quid? Autronio nonne sodales, non conlegae sui, non veteres amici, quorum ille copia quondam abundarat, non hi omnes qui sunt in re publica principes defuerunt? Immo etiam testimonio plerique laeserunt. Statuerant tantum illud esse maleficium quod non modo non occultari per se sed etiam aperiri inlustrarique deberet .
Cicero HOME

bav1820.238

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik