monumenta.ch > Cicero > 1
>>> Cicero, Orationes, pro Sulla, 2
Cicero, pro Sulla, 1
1 Maxime vellem, iudices, ut P. Sulla et antea dignitatis suae splendorem obtinere et post calamitatem acceptam modestiae fructum aliquem percipere potuisset .2 Sed quoniam ita tulit casus infestus ut in amplissimo honore cum communi ambitionis invidia tum singulari Autroni odio everteretur, et in his pristinae fortunae reliquiis miseris et adflictis tamen haberet quosdam quorum animos ne supplicio quidem suo satiare posset, quamquam ex huius incommodis magnam animo molestiam capio, tamen in ceteris malis facile patior oblatum mihi tempus esse in quo boni viri lenitatem meam misericordiamque, notam quondam omnibus , nunc quasi intermissam agnoscerent, improbi ac perditi cives domiti atque victi praecipitante re publica vehementem me fuisse atque fortem, conservata mitem ac misericordem faterentur. 3 Et quoniam L. Torquatus, meus familiaris ac necessarius, iudices, existimavit, si nostram in accusatione sua necessitudinem familiaritatemque violasset, aliquid se de auctoritate meae defensionis posse detrahere, cum huius periculi propulsatione coniungam defensionem offici mei.4 Quo quidem genere non uterer orationis , iudices, hoc tempore, si mea solum interesset; multis enim locis mihi et data facultas est et saepe dabitur de mea laude dicendi; sed, ut ille vidit , quantum de mea auctoritate deripuisset, tantum se de huius praesidiis deminuturum , sic hoc ego sentio, si mei facti rationem vobis constantiamque huius offici ac defensionis probaro , causam quoque me P. Sullae probaturum. 5 Ac primum abs te illud, L. Torquate, quaero, cur me a ceteris clarissimis viris ac principibus civitatis in hoc officio atque in defensionis iure secernas.6 Quid enim est quam ob rem abs te Q. Hortensi factum, clarissimi viri atque ornatissimi, non reprehendatur , reprehendatur meum? Nam, si est initum a P. Sulla consilium inflammandae huius urbis , exstinguendi imperi, delendae civitatis , mihi maiorem hae res dolorem quam Q. Hortensio, mihi maius odium adferre debent, meum denique gravius esse iudicium, qui adiuvandus in his causis, qui oppugnandus, qui defendendus, qui deserendus esse videatur ? 'Ita,' inquit; 'tu enim investigasti, tu patefecisti coniurationem'.7 Quod cum dicit,
Cicero HOME
bav1820.237
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik