monumenta.ch > Cicero > 37 > 22 > 38 > 8 > 25 > 13 > 9 > 11 > 12 > 20 > 27 > 10 > 15 > 35 > 40
Cicero, Orationes, pro Plancio, 39 <<< >>> 41
Cicero, pro Plancio, 40
1 Nunc venio ad illud extremum in quo dixisti, dum Planci in me meritum verbis extollerem, me arcem facere e cloaca lapidemque e sepulcro venerari pro deo; neque enim mihi insidiarum periculum ullum neque mortis fuisse.2 Cuius ego temporis rationem explicabo brevi neque invitus.3 Nihil enim est ex meis temporibus quod minus pervagatum, quodque minus aut mea commemoratione celebratum sit aut hominibus auditum atque notum.4 Ego enim, Laterensis, ex illo incendio legum, iuris, senatus, bonorum omnium cedens, cum mea domus ardore suo deflagrationem urbi atque Italiae toti minaretur, nisi quievissem, Siciliam petivi animo, quae et ipsa erat mihi sicut domus una coniuncta et obtinebatur a C. Vergilio , quocum me uno vel maxime cum vetustas tum amicitia, cum mei fratris conlegia tum rei publicae causa sociarat. 5 Vide nunc caliginem temporum illorum.6 Cum ipsa paene insula mihi sese obviam ferre vellet, praetor ille, eiusdem tribuni pl.7 contionibus propter eandem rei publicae causam saepe vexatus, nihil amplius dico nisi me in Siciliam venire noluit.8 Quid dicam? C. Vergilio, tali civi et viro, benivolentiam in me, memoriam communium temporum, pietatem, humanitatem , fidem defuisse? Nihil, iudices , est eorum sed, quam tempestatem nos vobiscum non tulissemus, metuit ut eam ipse posset opibus suis sustinere.9 Tum consilio repente mutato Brundisium terra petere contendi; nam maritimos cursus praecludebat hiemis magnitudo.
Cicero HOME
bav1820.235
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik