monumenta.ch > Cicero > 37 > 22 > 38 > 8 > 25 > 13 > 9 > 11 > 12 > 20 > 27 > 10 > 15 > 35 > 40 > 30 > 5 > 31 > 16 > 14 > 4 > 6 > 26 > 28 > 19 > 39
Cicero, Orationes, pro Plancio, 38 <<<     >>> 40

Cicero, pro Plancio, 39

1 Ego autem Cn. Pompeium non dico auctorem, ducem, defensorem salutis meae - nam haec privatim fortasse officiorum memoriam et gratiam quaerunt - sed dico hoc quod ad salutem rei publicae pertinet: ego eum non tuear quem omnes in re publica principem esse concedunt? Ego C. Caesaris laudibus desim, quas primum populi Romani, nunc etiam senatus, cui me semper addixi, plurimis atque amplissimis iudiciis videam esse celebratas? Tum hercule me confitear non iudicium aliquod habuisse de utilitate rei publicae , sed hominibus amicum aut inimicum fuisse. 2 An, cum videam navem secundis ventis cursum tenentem suum, si non eum petat portum quem ego aliquando probavi , sed alium non minus tutum atque tranquillum, cum tempestate pugnem periculose potius quam illi, salute praesertim proposita, obtemperem et paream? Ego vero haec didici, haec vidi, haec scripta legi; haec de sapientissimis et clarissimis viris et in hac re publica et in aliis civitatibus monumenta nobis et litterae prodiderunt, non semper easdem sententias ab isdem, sed quascumque rei publicae status, inclinatio temporum, ratio concordiae postularet, esse defensas .3 Quod ego et facio, Laterensis, et semper faciam libertatemque quam tu in me requiris, quam ego neque dimisi umquam neque dimittam, non in pertinacia, sed in quadam moderatione positam putabo.
Cicero HOME

bav1820.235