monumenta.ch > Cicero > 37
Cicero, Orationes, pro Plancio, 36 <<<     >>> 38

Cicero, pro Plancio, 37

1 Mortem me timuisse dicis.2 Ego vero ne immortalitatem quidem contra rem publicam accipiendam putarem, nedum emori cum pernicie rei publicae vellem.3 Nam qui pro re publica vitam ediderunt - licet me desipere dicatis - numquam me hercule eos mortem potius quam immortalitatem adsecutos putavi.4 Ego vero si tum illorum impiorum ferro ac manu concidissem, in perpetuum res publica civile praesidium salutis suae perdidisset.5 Quin etiam si me vis aliqua morbi aut natura ipsa consumpsisset, tamen auxilia posteritatis essent imminuta, quod peremptum esset mea morte id exemplum qualis futurus in me restituendo fuisset senatus populusque Romanus.6 An, si umquam vitae cupiditas in me fuisset, ego mense Decembri mei consulatus omnium parricidarum tela commossem ? quae, si xx quiessem dies , in aliorum vigiliam consulum recidissent.7 Quam ob rem, si vitae cupiditas contra rem publicam est turpis, certe multo mortis cupiditas mea turpior fuisset cum pernicie civitatis. 8 Nam quod te esse in re publica liberum es gloriatus, id ego et fateor et laetor et tibi etiam in hoc gratulor; quod me autem negasti, in eo neque te neque quemquam diutius patiar errare.
Cicero HOME

bav1820.234