monumenta.ch > Cicero > Epistula 5 > Epistula 17 > Epistula 16 > 3 > 15 > 3 > 12 > 5 > 8 > 9 > 7 > 14 > 11 > 6 > 10 > 2 > 13 > 4 > 3 > 36
Cicero, Orationes, pro Plancio, 35 <<<     >>> 37

Cicero, pro Plancio, 36

1 Hisce ego auxiliis studentibus atque incitatis uti me, Laterensis, potuisse confiteor, sed erat non iure, non legibus, non disceptando decertandum - nam profecto, praesertim tam bona in causa, numquam, quo ceteri saepe abundarunt, id mihi ipsi auxilium meum defuisset - armis fuit, armis, inquam, fuit dimicandum; quibus a servis atque a servorum ducibus caedem fieri senatus et bonorum rei publicae exitiosum fuisset. 2 Vinci autem improbos a bonis fateor fuisse praeclarum, si finem tum vincendi viderem, quem profecto non videbam .3 Vbi enim mihi praesto fuissent aut tam fortes consules quam L. Opimius, quam C. Marius, quam L. Flaccus, quibus ducibus improbos civis res publica vicit armatis, aut, si minus fortes, at tamen tam iusti quam P. Mucius, qui arma quae privatus P. Scipio ceperat , ea Ti. Graccho interempto iure optimo sumpta esse defendit? Esset igitur pugnandum cum consulibus.4 Nihil dico amplius nisi illud: victoriae nostrae gravis adversarios paratos, interitus nullos esse ultores videbam. 5 Hisce ego auxiliis salutis meae si idcirco defui quia nolui dimicare, fatebor id quod vis, non mihi auxilium, sed me auxilio defuisse; sin autem, quo maiora studia in me bonorum fuerunt, hoc eis magis consulendum et parcendum putavi, tu id in me reprehendis quod Q. Metello laudi datum est hodieque est et semper erit maximae gloriae? quem, ut potes ex multis audire qui tum adfuerunt, constat invitissimis viris bonis cessisse, nec fuisse dubium quin contentione et armis superior posset esse.6 Ergo ille cum suum, non cum senatus factum defenderet, cum perseverantiam sententiae suae, non salutem rei publicae retinuisset, tamen ob illam constantiam , quod illud voluntarium volnus accepit, iustissimos omnium Metellorum et clarissimos triumphos gloria et laude superavit, quod et illos ipsos improbissimos civis interfici noluit et ne quis bonus interiret in eadem caede providit; ego tantis periculis propositis cum, si victus essem, interitus rei publicae, si vicissem, infinita dimicatio pararetur, committerem ut idem perditor rei publicae nominarer qui servator fuissem?
Cicero HOME

bav1820.233

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik