monumenta.ch > Cicero > 33
Cicero, Orationes, pro Plancio, 32 <<< >>> 34
Cicero, pro Plancio, 33
1 Agitur studium tuum vel etiam, si vis, existimatio, laus aedilitatis ; at Cn. Planci salus, patria, fortunae.2 Salvum tu me esse cupisti; hic fecit etiam ut esse possem. Distineor tamen et divellor dolore et in causa dispari offendi te a me doleo; sed me dius fidius multo citius meam salutem pro te abiecero quam Cn. Planci salutem tradidero contentioni tuae.3 Etenim, iudices, cum omnibus virtutibus me adfectum esse cupio, tum nihil est quod malim quam me et esse gratum et videri.4 Haec enim est una virtus non solum maxima sed etiam mater virtutum omnium reliquarum.5 Quid est pietas nisi voluntas grata in parentes? qui sunt boni cives, qui belli, qui domi de patria bene merentes, nisi qui patriae beneficia meminerunt? qui sancti, qui religionum colentes, nisi qui meritam dis immortalibus gratiam iustis honoribus et memori mente persolvunt? Quae potest esse vitae iucunditas sublatis amicitiis? quae porro amicitia potest esse inter ingratos? Quis est nostrum liberaliter educatus cui non educatores, cui non magistri sui atque doctores, cui non locus ipse ille mutus ubi alitus aut doctus est cum grata recordatione in mente versetur? Cuius opes tantae esse possunt aut umquam fuerunt quae sine multorum amicorum officiis stare possint? quae certe sublata memoria et gratia nulla exstare possunt.6 Equidem nihil tam proprium hominis existimo quam non modo beneficio sed etiam benivolentiae significatione adligari, nihil porro tam inhumanum, tam immane, tam ferum quam committere ut beneficio non dicam indignus sed victus esse videare.7 Quae cum ita sint, iam succumbam, Laterensis, isti tuo crimini meque in eo ipso in quo nihil potest esse nimium, quoniam ita tu vis, nimium gratum esse concedam petamque a vobis, iudices, ut eum beneficio complectamini quem qui reprehendit in eo reprehendit quod gratum praeter modum dicat esse. Neque enim illud ad neglegendam meam gratiam debet valere quod dixit idem, vos nec nocentis nec litigiosos esse, quo minus me apud vos valere oporteret.8 Quasi vero in amicitia mea non haec praesidia, si quae forte sunt in me, parata semper amicis esse maluerim quam necessaria.9 Etenim ego de me tantum audeo dicere, amicitiam meam voluptati pluribus quam praesidio fuisse, meque vehementer vitae meae paeniteret, si in mea familiaritate locus esset nemini nisi litigioso aut nocenti.
Cicero HOME
bav1820.232