monumenta.ch > Cicero > 33 > 32
Cicero, Orationes, pro Plancio, 31 <<< >>> 33
Cicero, pro Plancio, 32
1 Negas tribunatum Planci quicquam attulisse adiumenti dignitati meae, atque hoc loco, quod verissime facere potes, L. Racili, fortissimi et constantissimi viri, divina in me merita commemoras. Cui quidem ego, sicut Cn. Plancio , numquam dissimulavi me plurimum debere semperque prae me feram ; nullas enim sibi ille neque contentiones neque inimicitias neque vitae dimicationes nec pro re publica nec pro me defugiendas putavit.2 Atque utinam quam ego sum in illum gratus, tam licuisset per hominum vim et iniuriam populo Romano ei gratiam referre ! Sed si non eadem contendit in tribunatu Plancius, existimare debes non huic voluntatem defuisse sed me, cum tantum iam Plancio deberem, Racili beneficiis fuisse contentum. 3 An vero putas idcirco minus libenter iudices mea causa esse facturos quod me esse gratum crimineris ? An, cum patres conscripti illo senatus consulto quod in monumento Mari factum est, quo mea salus omnibus est gentibus commendata, uni Cn. Plancio gratias egerint - unus enim fuit de magistratibus defensor salutis meae - cui senatus pro me gratias agendas putavit, ei ego a me referendam gratiam non putem? Atque haec cum vides, quo me tandem in te animo putas esse, Laterensis? ullum esse tantum periculum, tantum laborem, tantam contentionem quam ego non modo pro salute tua sed etiam pro dignitate defugerim ? Quo quidem etiam magis sum non dicam miser - nam hoc quidem abhorret a virtute verbum - sed certe exercitus, non quia multis debeo - leve enim est onus benefici gratia - , sed quia nomina saepe concurrunt , propter aliquorum bene de me meritorum inter ipsos contentiones, ut eodem tempore in omnis verear ne vix possim gratus videri. 4 Sed ego haec meis ponderibus examinabo, non solum quid cuique debeam sed etiam quid cuiusque intersit, et quid a me cuiusque tempus poscat.
Cicero HOME
bav1820.231
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik