monumenta.ch > Cicero > 37 > 22 > 38 > 8 > 25 > 13 > 9 > 11 > 12 > 20 > 27 > 10 > 15 > 35 > 40 > 30
Cicero, Orationes, pro Plancio, 29 <<<     >>> 31

Cicero, pro Plancio, 30

1 Respondebo tibi nunc, Laterensis, minus fortasse vehementer quam abs te sum provocatus, sed profecto nec considerate minus nec minus amice. Nam primum fuit illud asperius me, quae de Plancio dicerem, ementiri et temporis causa fingere.2 Scilicet homo sapiens excogitavi quam ob rem viderer maximis benefici vinculis obstrictus, cum liber essem et solutus.3 Quid enim? mihi ad defendendum Plancium parum multae, parum iustae necessitudines erant familiaritatis, vicinitatis, patris amicitiae? quae si non essent, vererer , credo, ne turpiter facerem, si hoc splendore et hac dignitate hominem defenderem. Fingenda mihi fuit videlicet causa peracuta ut ei quem mihi debere oporteret ego me omnia debere dicerem. At id etiam gregarii milites faciunt inviti ut coronam dent civicam et se ab aliquo servatos esse fateantur, non quo turpe sit protectum in acie ex hostium manibus eripi - nam id accidere nisi forti viro et pugnanti comminus non potest - , sed onus benefici reformidant, quod permagnum est alieno debere idem quod parenti. 4 Ego, cum ceteri vera beneficia etiam minora dissimulent, ne obligati esse videantur, eo me beneficio obstrictum esse ementior cui ne referri quidem gratia posse videatur? An hoc tu, Laterensis, ignoras? qui cum mihi esses amicissimus, cum vel periculum vitae tuae mecum sociare voluisses, cum me in illo tristi et acerbo luctu atque discessu non lacrimis solum tuis sed animo, corpore, copiis prosecutus esses, cum meos liberos et uxorem me absente tuis opibus auxilioque defendisses, sic mecum semper egisti, te mihi remittere atque concedere ut omne studium meum in Cn. Planci honore consumerem, quod eius in me meritum tibi etiam ipsi gratum esse dicebas. 5 Nihil autem me novi, nihil temporis causa dicere, nonne etiam est illa testis oratio quae est a me prima habita in senatu? In qua cum perpaucis nominatim egissem gratias, quod omnes enumerari nullo modo possent, scelus autem esset quemquam praeteriri, statuissemque eos solum nominare qui causae nostrae duces et quasi signiferi fuissent, in his Plancio gratias egi. Recitetur oratio, quae propter rei magnitudinem dicta de scripto est; in qua ego homo astutus ei me dedebam cui nihil magno opere deberem, et huius offici tanti servitutem astringebam testimonio sempiterno.6 Nolo cetera quae a me mandata sunt litteris recitare; praetermitto, ne aut proferre videar ad tempus aut eo genere uti litterarum quod meis studiis aptius quam consuetudini iudiciorum esse videatur.
Cicero HOME

bav1820.230

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik