monumenta.ch > Cicero > 37 > 22 > 38 > 8 > 25 > 13 > 9 > 11 > 12 > 20 > 27
Cicero, Orationes, pro Plancio, 26 <<<     >>> 28

Cicero, pro Plancio, 27

1 Huic ego iam stomachans fastidiose: 'immo ex Sicilia,' inquam.2 Tum quidam, quasi qui omnia sciret: 'quid? tu nescis,' inquit, 'hunc quaestorem Syracusis fuisse?' Quid multa? destiti stomachari et me unum ex eis feci qui ad aquas venissent.3 Sed ea res, iudices, haud scio an plus mihi profuerit quam si mihi tum essent omnes gratulati .4 Nam postea quam sensi populi Romani auris hebetiores, oculos autem esse acris atque acutos , destiti quid de me audituri essent homines cogitare; feci ut postea cotidie praesentem me viderent, habitavi in oculis, pressi forum ; neminem a congressu meo neque ianitor meus neque somnus absterruit. Ecquid ego dicam de occupatis meis temporibus, cui fuerit ne otium quidem umquam otiosum? Nam quas tu commemoras, Cassi, legere te solere orationes, cum otiosus sis, has ego scripsi ludis et feriis , ne omnino umquam essem otiosus.5 Etenim M. Catonis illud quod in principio scripsit Originum suarum semper magnificum et praeclarum putavi, 'clarorum virorum atque magnorum non minus oti quam negoti rationem exstare oportere.' Itaque si quam habeo laudem, quae quanta sit nescio, parta Romae est, quaesita in foro; meaque privata consilia publici quoque casus comprobaverunt, ut etiam summa res publica mihi domi fuerit gerenda et urbs in urbe servanda. 6 Eadem igitur, Cassi, via munita Laterensi est, idem virtuti cursus ad gloriam, hoc facilior fortasse quod ego huc a me ortus et per me nixus ascendi, istius egregia virtus adiuvabitur commendatione maiorum. 7 Sed ut redeam ad Plancium, numquam ex urbe is afuit nisi sorte , lege, necessitate; non valuit rebus isdem quibus fortasse non nulli, at valuit adsiduitate , valuit observandis amicis, valuit liberalitate; fuit in oculis , petivit, ea est usus ratione vitae qua minima invidia novi homines plurimi sunt eosdem honores consecuti.
Cicero HOME

bav1820.228

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik