monumenta.ch > Cicero > 37 > 22 > 38 > 8 > 25 > 13 > 9 > 11 > 12 > 20 > 27 > 10 > 15 > 35 > 40 > 30 > 5 > 31 > 16 > 14 > 4 > 6 > 26
Cicero, Orationes, pro Plancio, 25 <<<     >>> 27

Cicero, pro Plancio, 26

1 Iubes Plancium de vitiis Laterensis dicere.2 Nihil potest nisi eum nimis in se iracundum putavisse .3 Idem effers Laterensem laudibus.4 Facile patior id te agere multis verbis quod ad iudicium non pertineat, et id te accusantem tam diu dicere quod ego defensor sine periculo possim confiteri.5 Atqui non modo confiteor summa in Laterense ornamenta esse sed te etiam reprehendo quod ea non enumeres , alia quaedam inania et levia conquiras.6 'Praeneste fecisse ludos'.7 Quid? alii quaestores nonne fecerunt? 'Cyrenis liberalem in publicanos, iustum in socios fuisse'.8 Quis negat? sed ita multa Romae geruntur ut vix ea quae fiunt in provinciis audiantur. 9 Non vereor ne mihi aliquid, iudices, videar adrogare , si de quaestura mea dixero.10 Quamvis enim illa floruerit, tamen eum me postea fuisse in maximis imperiis arbitror ut non ita multum mihi gloriae sit ex quaesturae laude repetendum.11 Sed tamen non vereor ne quis audeat dicere ullius in Sicilia quaesturam aut clariorem aut gratiorem fuisse.12 Vere me hercule hoc dicam: sic tum existimabam, nihil homines aliud Romae nisi de quaestura mea loqui.13 Frumenti in summa caritate maximum numerum miseram; negotiatoribus comis, mercatoribus iustus, mancipibus liberalis, sociis abstinens, omnibus eram visus in omni officio diligentissimus; excogitati quidam erant a Siculis honores in me inauditi. 14 Itaque hac spe decedebam ut mihi populum Romanum ultro omnia delaturum putarem.15 At ego cum casu diebus eis itineris faciendi causa decedens e provincia Puteolos forte venissem, cum plurimi et lautissimi in eis locis solent esse , concidi paene, iudices, cum ex me quidam quaesisset quo die Roma exissem et num quidnam esset novi. Cui cum respondissem me e provincia decedere: 'etiam me hercule,' inquit, 'ut opinor, ex Africa'.
Cicero HOME

bav1820.228